# Epistolae medicinales 29

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/29

non his quidem, sed amicitiae, & pugnantiae nominibus utens: non enim omni ueneno quodlibet an tidotum aduersatur, nisi quaedam communiter auxiliantia, ut rubrica Lemnia, & nonnulla alia: quae tamen ita adulteratur, ut nemo uerum à fucata, falsaque possit dignoscere. Imò contra toxicum, cantharides, & huiusmodi alia certa reme dia peculiarem habere uim scribuntur, quibus si aduersus alia utaris uenena, eis nihil profueris: quemadmodum Galenus libro de antidotis, Paulus Aegineta in V. & Dioscorides circa libri sexti initium manifestè ostendunt. Idcirco, & quaecunque aliae facultates, quae Smaragdo contra uenena attribui uidentur, diligentiori cum pręmeditatione nobis inuestigandae erunt: quod enim curandum suscepimus non so lum diuinis mentibus comparandum est, uerumetiam illis praestantius, & Deo ipso quoquo modo assimilandum: in cuius beneficium singula orbis ornamenta, & animantium genera creata sunt: finis enim omnium homo est, ut ait Aristoteles in secundo physicae auscultationis. Quantam au tem is cautionem adhibere debeat (ut illud quoque obiter anno tauerim) qui ultra, quam par sit, certis relictis, incertis ac nuper inuentis medicamentis utitur, ac curiosae experientiae confidit, hisque quae ad nos ex peregrinis praecipuè adferuntur re gionibus, ut ait Plinius infra citati libri cap. xxiiij. neminem puto latêre debere: ne nunc de illis dicam, quae à medicis pu blico omnium ferè consensu, & magno usu habita, & in nostro orbe inuenta celebrantur, & praebentur, nec tamen à multis dignoscuntur: quoniam illi ea plurimum prodesse, & uim salutarem habere existiment. Et propterea consulebat Galenus in lib. de antidotis, peritum esse medicum, si fieri po test, omnium stirpium: sin minus, at plurimarum, & quarum usus

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
