# Epistolae medicinales 3

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, DELLAE MEDICI BRIXIEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/3

Neque tamen inficias iuerim, Galenum in undecimo de Simplicium medicamentorum facultatibus aduersus Pelopem illius doctorem, & in libro de Theriaca ad Pisonem, & alibi, occultas quasdam uires & diuinas certis esse in medicamentis uelle, quibus in morbos agant. Sed idem Galenus, à cuius decretis recedere medico licitum esse non putamus, cum in eo summam medendi scientiam, & experientiam fuisse ma nifestum sit, nusquam, quod sciam, mentionem facit, quòd causa actionis medicamentorum ad siderum uim, ut nonnul li uolunt, referenda sit. Quare si non alijs quàm huiuscemo di rationibus contra nos nitantur, non est quòd sibi persuadeant, ut unquam possint nos in sententiam suam trahere: bono enim & prudenti medico faciendum est, ut eam medendi uiam ingrediatur potius, quae sapientium uirorum uestigijs frequentata sit, & trita, quam quae à temerarijs & imperitis sit tentata: & demum illud sequatur, quod ratione pariter & usu probatum est: & uideat diligenter, quae sit medicamentorum essentia: quae primę qualitates, quęque ex his aliae oriuntur, optimè pensitet, quae tota substantia, & caeca origine agant, non negligat: qualitatibus enim primis medicamenta uim suam exercere Galenus his uerbis primo de Simplici medicina ostendit: Siquidem constant cum aliorum omnium, tum animantium corpora, calido, frigido, humido, & sicco: quarum facultatum effectricum essentiae tum in alijs omnibus, tum in medicamentis statutae sunt, &c. quae postea ab Auerroë confirmata sunt. Nam cum illa ex se perfectam sui praebere possint notitiam effectus, uel saltem certiorem, quàm quae ex sideribus quaeritur, quae obsecro imprudentia est, ad ea, quae sensus nostros latent, nobisque ad cognoscendum difficillima, atque imperscutabilia fe rè sunt, confugere uelle? Medici nanque muneris est, ut ex sensibilibus potissimum scientiae suae theoremata sumat, & enunciationes, quae Graeci ἀξιώματα uocant, illisque cum opus est, utatur: quibus sensibilib, fretus Galenus, sicubi in Aristotelis, et aliorum efficacissimas alioqui suasiones incide Primo Epid. tempest. 1i. rit, ut in eo de Simpl. medic. libro, in quo contra sensum negantes, & quibusdam quasi tricis physicis sese implicantes sophistas disputat: sed praesertim in commentarijs de Hip pocratis & Platonis decretis, inter caeteros subtilissimis, mi risque laudib.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
