Latin
Cap. 3
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 3. haec sunt: Et praeterea natura optima sunt, sed ob quosdam putrefactionis modos ęquale, aut majus aliquando uitium contrahunt, ueluti frumenta, hordea, atque aliae fruges, quę ad usum cibi sumuntur, quarum nonnullae temporis longitu dine ad corruptibilem ducuntur dispositionem, aliae quoniam malè repositae fuerunt, humiditate replentur, quaedam uerò &in primo ortu rubigine deprauant: tales cibos quoque hodie urgente fame plures coacti commedere, nonnulli quidem à putridis ac pestiferis febribus interierunt, nonnul li autem pustulas instar scabiei ac leprae in corpore contraxerunt.