# Epistolae medicinales 30

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/30

atque Scribonius Lar gus in eo libro, quem de medicamentorum compositione inscripsit: quando aliàs reges atque imperatores optimi & maximi, perfectè medicinam iustructi, id muneris exercuisse ma gno sibi adscripserint honori, suisque compositionib. & inuentis sua indiderint nomina, ut de Mithridate constat, Eu phorbio, Teucrio, & eiusdem generis alijs: hac enim illi de causa, quòd laboranti populo medicamenta à se confecta exhiberent, erga suos ciues, & uniuersam plebem munifici ac li berales, multò quàm antea chariores & gratiosiores redde bantur: cuius rei multa sunt apud Galenum exempla in libro de theriaca ad Pisonem, & in libro de antidotis, & primo de comp. medic. secundum genus. Sunt praeterea uarij terreni cultus, patrięque diuersę, nec mediocriter naturis dif ferentes, quemadmodum ait Galen. adeò ut minori, quam duorum 3. de causis symptoma stadiorum interuallo, non paucae sint & uitium, & herbarum tum. differentiae: sunt quoque innumerae animalium species, quae praesentanea quidem deleteria existunt, quae stirpes, aëra, & alia nonnunquam uirulento halitu suo, & contactu inficiunt: quo plerunque fit, ut quae à cunctis saluberrima, nostroque usui accommoda citra omnem dubitationem esse existimantur, haec & medelae minus idonea, & quandoque acceleratae mortis cau sae non pręuisae haud immeritò dici possint, ac debeant, quem admodum Gal. tradit in primo de differ. seb. lib. cuius uerba

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
