Latin
Cap. 3
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 32
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur quoties mihi in men tem ueniunt, quotiesque attentius meditor ad quorum manus nunc peruenerit medicina omnium sanè artium maximè necessaria, &nobilissima, pudet me equidem, &doleo: &si aliquis in mortuis est sensus, &recordatio, nostraque opera mentis quibusdam spectris, &imaginib. uident, ac cognoscunt, cui dubium fuerit Hippocratis, Galeni, Celsi, Plinijque, &aliorum illius academię manes celeberrimos quidem no biscum dolore maximo non affici, non tristari, non conque ri? Fatemur Hieronyme, fatemur, nunc quidem non amplius diuinam, nec uenerabilem, sed nullius precij medicinam esse, sed (ut ita loquar) perfricatae frontis meretriculam, &fraudum omnium plenam, &sophismatum, atque auaritiae &ambitioni ualde obnoxiam, &ad infimos homines &abiectos peruenisse, &quae digna sit ut non amplius ab ullo probo, atque in genuo uiro exerceatur. Quare (nisi Christus sola esset mortalium gloria, &pręmium incomparabile) interdum nos plurimum quidem taederet illi operam nauasse, &medici nomen nobis uendicasse, quoniam hac nostra aetate nullus, uel certè rarus ijs qui uirtutis splendorem quaerunt, &uitia abominantur, habeatur honor.