# Epistolae medicinales 33

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, Cap. 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/33

Quemadmodum enim arua si rastris atque aratris assiduo labore, assiduaque diligentia exercean tur, uberrimos fructus, eosque optimos procreant, aluntque: contrà uerò si negligantur, sterilescunt, inertiaque fiunt: ita hominum ingenia clara, mores optimi, optimaeque disciplinae, si debita praemia, honoresque tempestiuos, & dignos suscipiant, uires & alacritatem sumunt ad aedendos fructus, & quasi luxuriant in commoda aegrotantium: si non adiuuantur, ita languent & frigent, ut nihil, aut certè parum boni parere possint. Sed de his satis à me dictum est, latiusque, ac ab initio quidęm putaram, & praeter institutum nostrum: quare iam tempus est receptui canere, & contractis huius episto lae siue potius libelli uelis quiescere. Quoniam uerò ex ijs quę superius diximus, opinionem nostram satis tibi constitisse arbitror, propterea alio epilogo eam colligere, & repetere mihi non opus fuerit, praesertim cum ea ad doctum scripse rim uirum. Tu igitur si quid ea de re compertum, exploratumque habes, pro communi omnium salute rescribas cupio. Sa lutem meo nomine, si non molestum est, uelim dicas loanni Mundellae, sanguine ac beneuolentia mutua mihi coniuncto: pulchrum enim fuerit, si à medico salus nunciata fuerit medico per hominem medicum, & quidem utriusque ci uem, & amicum. Vale. Ex Brixia, calen. Aug. M. D. XXXVIII. Aloisius Mundella medicus, reuerendo Alexandro Toto. De uuis paßis.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
