# Epistolae medicinales 36

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/36

Si uerò uoluerimus recentiores cum de passulis, quas uocant, mentio nem faciunt, de illis locutos fuisse existimare, quae absque ullis proueniunt nucleis, id quidem haudquaquam uerum esse constabit. Galenus enim eiusdem generis uuas in Cilicia nasci, easque crassas, & solidas esse scribit, cuiusmodi illae non sunt quibus communiter utimur: tum quia etiam cùm pharmacopolis eas seniores nostri medici sumendas dictant, sae penumero animaduertimus illos modò cum huius uerbi enucleatas) accessione, modò sine arillis (ita enim illi loquuntur) dictasse: adeò ut de Cilissis uuis eos intellexisse non uideatur dicendum. An uerò id uuarum genus idem sit, de quo Theophrastus in V. de causis plantarum meminit, cap. V. caeterique antiqui, qui de agris colendis praecepta tradidere, profectò quod uerè affirmare possim, non habeo: pariterque an quae Venetijs ad nos importantur Corinthiacae uuae eiusdem sint cum his generis, de quibus Galenus, caeterique periti medici prodiderunt, eodemque iuxta illorum documen tum praeparentur modo. Vnum illud scripserim, prędictis morbis uuas Corinthias, illas scilicet, quae in uasculis ex ligno singulis annis seruantur, commodiores existimari debere, quàm quae in nostris colliguntur regionibus, Corinthijs similes, quòd magis dulces sint, & à solis calore magis coctae: utrasque uerò magis, quàm antiquorum passae, illis mor bis auxiliari, si ea diligentia parentur, ac seruentur sicuti illae, quoniam non tantis nec tam magnis abundent uinaceis. His adde, recentiorum plerosque nullum inter eas quę nondum ad maturitatem peruenerint, & quae perfectae sunt aetatis, dulcesue, & aliorum saporum, aut etiam albas & nigras, di scrimen facere, perinde ac si non essent illae diuersae inter se naturae & facultatis, plurimaeque insuper ex dulci & austera mixtae essent qualitatis, austerarumque & acerbarum sapor crassarum partium non existeret, ut ait Galenus, quae ob id ad educendam, quae in pectore continetur, materiam, inutiles potius sunt, quàm adiumento: sed bene eas stomachum corroborare, aluumque supprimere manifestum est: dulces uerò nec stomachum dissoluere, nec aluum deijcere, sed ipsis uim quandam inesse temperamenti correctricem, & mediocriter abstergentem, ad leues tollendas stomachi morsiones.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
