# Epistolae medicinales 41

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/41

Tale uerò illud est, de quo nobis dubitare contigit. Posita enim triplici à te, exaggerandae difficultatis nostrę gratia, de Smaragdi exhibitione & usu, diuisione, de contagionum scilicet seminarijs, de materia quae periculo proxima est corruptionis, & de eadem denique corrupta, paulo post haec addis: Febribus uerò, quaepestilentes sunt, ea medicamenta praeclarè auxiliantur, quę frigido ualde, & sicco temperamento praestant, uel quae sub stantia sua imputrescibili humoribus admiscentur: quapro pter his & acetum, & malapunica, & terebinthinam, & quae sequuntur reliqua, maximè prodesse manifestum est. Sed quomodo haec abs te intelligantur, nobis quidem non satis liquet. Nam si febres eas quae cum bubonibus generantur, & pleruque putridae sunt, uixque à medico iuxta probatos au tores percipiuntur, intellexeris, non tantam nobis id difficultatem faciet: quamuis, ut alio loco explicabimus, non pau cis ad declarandum uerbis opus sit. Si uerò quae pestilentia les uulgò, non quidem propriè appellari consueuere, etiam si eo tempore nulla homines pestilentia inuadat, aut popularis morbus: haec quidem medicamenta, quae ualde frigidae & siccae temperaturae sunt, uel etiam ea, quorum, ut inquis, natura glutinosa existit, Galeni doctrinae (ut arbitror apertè repugnare uidentur, ut in plerisque locis τῆς θφαπδυτι κῆς μεθόδυ constat, utpotequae nimio plus morbi causam fo ueant, & iam putrefactam materiam in profundas corporis partes latentem impingant, atque, ne liberè exhalet, inhibeant, quàm ut eam relaxent ac discutiant. Non enim Galenus ma la punica, aut quae eorum naturam repraesentant, huiusmo di febrium genere, aut alio etiam laborantibus exhibet ipsius febris ratione, sed alicuius praui casus statim, aut à principio morbi emergentis occasione. At si de prophylactica, siue, ut ita loquar, prouisiua curatione haec intelligenda esse uelis (quae tamen uerè curatio dici non debet) siue de humo ribus, qui in eo sunt, ut corrumpantur: quod sanè his uerbis innuere uideris, cum dicis ( quando licet his uti) quae abs te enunciantur, omnem nostram dubitationem tollent: tunc enim illa ritè administrari concedimus in febribus quae uerè pestilentes sunt, ne illis scilicet corpora corripiantur: sed Cap. 4.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
