Latin
EPIST. III
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 42
Unproofread scanNot analysed yet
tamen differenter, ut ait Galenus in primo de differentijs febrium, itemque Auenzoar, &Auerroës vij. Collect. Omnino uerò corruptos humores, qui quidem potissima, &prima morbi causa existunt, ut ait, tempore congruo pellere expedit: quod quidem opus frigida &sicca medicamenta supe rius memorata, &quae huiusmodi sunt naturę, prohibere, &per spirationem impedire possunt, non morbi causam tol lere, sed potius, ut aegrius postea illa remoueatur, efficere, notius est, quàm ut probare laborem, siue intus, siue foris adhi beantur. Idcirco Galenus in uniuersum adstringentium &obstruentium usum prohibendum esse censet, iuxta Hippocratis doctrinam, quòd illa corpus non perspirabile red dant, quouis modo adhibeantur: quare aluminosae etiam, &frigidae lotionem ijs non conuenire scripsit, qui putrida febre, &diaria correpti sunt. Non enim obstat, in febricitan bus aliquos inuenire humores, qui putredini obnoxij sint, ad quos respectu habito, praedicta medicamenta frigida &sicca rationabiliter illis dari possint: quoniam morbo ex hu morum putredine, siue ob aliam causam facto, siue qui adhuc in generatione est, curationem deberi constat, licet diariarum, hecticarumque febrium id proprium sit, non autem aliarum, quae ex putrescentibus fiunt humoribus, nisi per abusionem, ut ostendit Galenus in xi. curandi methodi, &artis medicae cap. Ixxxviij. ita nobis loqui licitum sit. Huc etiam pertinet, quod ex tali materiae corruptae retentione longè maior noxa sequi debere rationabliter uidetur, quàm ex hu morum, ne putrescant, conseruatione adiumentum. Caeterum cuinam primò magis, aut quando medicari conueniat, morbone, an ipsius causae, an languentis uiribus, X, curandi me thodi pulchrè nos admonuit Galenus, ubi &mala punica ex febre laboranti eatenus dari concedit, quatenus bilioso uentriculi ori commoda, &utilia esse existimat: non autem ea ratione, ut humor febrem generans tollatur: nam hic contrarijs potius in diget remedijs.