# Epistolae medicinales 43

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/43

Frigida igitur ualde, & sicca, inhibere quidem ea humores, ne corrumpantur, posse, illis uidelicet se permiscendo, & sua incorruptibili substantia & qualitate à putredine conseruare, nobis quidem admittendum est, haec quamuis omnia materiae extremè putrefactae morbum gignenti inutilia, & ipsius (ut patet) eductioni inepta sint: cuius inanitioni, expectata quidem temporis (ut diximus) opportunitate, quemadmodum Gal. apertè affirmatiiij. de tuenda ualetudine, medico quidem uacandum est, non autem illius amplius praeparationi, & mutationi: ubi enim magna facta est in humoribus corruptio, non am plius ad habitum naturalem redeunt, quemadmodum de acescentibus uinis memorans Galenus demonstrat aphorismo xvij. secundi libri. Talis autem facultatis prędicta non sunt medicamenta, multoque minus Smaragdi, aut similium farina, sed huic magis scopo aduersantia. Ob uerò materiae corruptae inanitionem reliqua morbi sedari symptomata rationi quidem consentaneum est, quorum ipsi potissima causa fuerant corrupti humores, quemadmodum ex suprà citatis curandi methodi locis perspicuum est, & tertio de temperamentis in phlegmones curatione, quę fit ex calidae per fusione: medicamentorum enim opera, ut ait Galenus, quaedam prima, & ex professo sunt, quaedam uerò praecedente natura, quae animantium corpus dispensat, ęduntur. Galenus quidem cum bibendam dedisset terram Armenam, plerosque sanitati restituit aegrotos: sed putrida febre absque prestilentia affectis hoc illum medicamentum dedisse, nullibisopinor) in uenies. Nam si haecilli mens fuisset, frigidis uidelicet & siccis febres putridas curare medicamentis, uel saltem hoc modo humores à putrefactione arcendo, ipsis prodesse, terram utique hanc, & quae simili qualitate sicca ualde, & adstringen te praestant, alijs quoque, praeter pestilentes, febribus putridis utilem esse dixisset, eaque usus fuisset: aut de his saltem certam nobis aliquam methodum tradidisset, ut aliàs ad te scripsi: id quod tamen in nullis eius commentarijs uidere contingit, sed potius quod contrarium est.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
