Latin
EPIST. III
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 44
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea neque satis tutus nobis esse uidetur Smaragdi usus, ita sanè à nonnullis nostri temporis medicis commendatus, praesertim in febribus ex putredine humorum factis, ad quas pellendas tanto pere hunc illi collaudant, &ad sydera usque extollunt. Si uerò quispiam etiam Galenum obijciat in vi. de simpl. med. portulacam tertio refrigerandi excessu à symmetria remotam, secundo autem humectandi, tum ori uentris, tum totis eorum hypochondrijs, qui ardenti febre uexantur, imponere, &ceratum, quod quidem frigidae est temperaturę, ut est in eiusdem primo, cap. v. &quarto, cap. ij. &xi. illi ad hunc modum responderi posse arbitror: Portulacae &Smaragdi, aut similium, eandem omnino non esse rationem, cum una atque altera qualitate portulaca febris ardori aduersetur, non Smaragdus, &huiusmodi, sed ipsum potius sua substantia terrea &sicca, poros obstruendo, accendat. Galenum prae terea magnum &uehementem febris illius expendisse excessum, qui cum ita auctus est, primò omne fere ad se trahit medentis studium, &curationem, ut X. &xi. τῆς θσραπουτικῆς μεθόδα constat, causae interim morbum facientis conside ratione posthabita, non tamen neglecta: &ideo aestuantes) dixit, siue (causone laborantes, quibus interdum etiam fri gidam, seruatis conditionibus quae huicmethodo requirun tur, dari concedimus. Quocirca Aetius in cap. de portulaca sic scribit: Si exquisitissimè trita, albo simul &oui luteo cum debita rosacei mensura toti corpori illinatur, febrium ardo rem lenire, &saepe eum prorsus extinguere, ut accessio non ultrà redeat. Et Gal. aphor. xxxiiij. secundi libri dixit, urentem febrem à subita ambientis aëris caloris ad frigidum mu tatione iuuari. Insuper praedictam Galeni de portulaca sententiam de febribus hecticis maximè ueram esse constat, quemadmodum ab eodem ibidem scribitur, &in X. curandi methodi: neque id, si diligenter animaduertere uoluerimus, positionem nostram tollere, aut illi aduersari uidetur.