# Epistolae medicinales 44

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/44

Propterea neque satis tutus nobis esse uidetur Smaragdi usus, ita sanè à nonnullis nostri temporis medicis commendatus, praesertim in febribus ex putredine humorum factis, ad quas pellendas tanto pere hunc illi collaudant, & ad sydera usque extollunt. Si uerò quispiam etiam Galenum obijciat in vi. de simpl. med. portulacam tertio refrigerandi excessu à symmetria remotam, secundo autem humectandi, tum ori uentris, tum totis eorum hypochondrijs, qui ardenti febre uexantur, imponere, & ceratum, quod quidem frigidae est temperaturę, ut est in eiusdem primo, cap. v. & quarto, cap. ij. & xi. illi ad hunc modum responderi posse arbitror: Portulacae & Smaragdi, aut similium, eandem omnino non esse rationem, cum una atque altera qualitate portulaca febris ardori aduersetur, non Smaragdus, & huiusmodi, sed ipsum potius sua substantia terrea & sicca, poros obstruendo, accendat. Galenum prae terea magnum & uehementem febris illius expendisse excessum, qui cum ita auctus est, primò omne fere ad se trahit medentis studium, & curationem, ut X. & xi. τῆς θσραπουτικῆς μεθόδα constat, causae interim morbum facientis conside ratione posthabita, non tamen neglecta: & ideo aestuantes) dixit, siue (causone laborantes, quibus interdum etiam fri gidam, seruatis conditionibus quae huicmethodo requirun tur, dari concedimus. Quocirca Aetius in cap. de portulaca sic scribit: Si exquisitissimè trita, albo simul & oui luteo cum debita rosacei mensura toti corpori illinatur, febrium ardo rem lenire, & saepe eum prorsus extinguere, ut accessio non ultrà redeat. Et Gal. aphor. xxxiiij. secundi libri dixit, urentem febrem à subita ambientis aëris caloris ad frigidum mu tatione iuuari. Insuper praedictam Galeni de portulaca sententiam de febribus hecticis maximè ueram esse constat, quemadmodum ab eodem ibidem scribitur, & in X. curandi methodi: neque id, si diligenter animaduertere uoluerimus, positionem nostram tollere, aut illi aduersari uidetur.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
