# Epistolae medicinales 46-2

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/46-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/46-2

M. D. XXXVIII. Aloisius Mundella medicus, Aurelio medico. De lapide Achatae & Gagatae differentia. EPIST. IIII. Lurimum tibi gratulor Aureli, ac (si quae de te circumferri audio, uera sunt) mirificè laetor, quod tu tandem cognitis Arabum naeuis & mendis, compluriumque nostri aeuimedicorum erroribus, in certa Graecorum, Galenique in pri mis disciplina adipiscenda tuum studium posueris: coelestis nanque patriae ciues maiori adficiuntur gaudio cum aliquis resipuerit, quàm si innumerabiles alij uiri optimi nulla in re unquam peccauerint.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
