# Epistolae medicinales 48

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/48

Sed obsecro te per Christum Aureli, si te ab Arabum praeceptionibus omnino liberasti, nec uerbis tantum, sed re etiam ipsa Galenum profiteris, quid causae fuit, cur in curatione illius nobilissimae foeminae quae iuxta diuae Mariae templum habitabat, & nuperrime puerperium fecerat, quaeque à mensibus, & quae cum his educi consueuerunt, non omnino exo nerata fuerat: cur, inquam, granorum trium pondo lapidis Achatae ita audacter dederis? quibusue experimentis, aut testimonijs autorum fretus? Non enim (puto) lapis hic, qui nunc à gemmarijs passim satis uili precio, si ad alias compa raueris gemmas, aestimatur & uenundatur, uulgò Agatha dictus, quemque ferunt Pyrrhum in anulo gestare solitum, & in eo nouem Musas, & Apollinem citharoedum spectari, ille est, quem tu pro certo, ut uideo, Gagaten esse uoluisti: sed potius cum Hermolao in castigationibus Plinij, Sardonychen esse existimo, si probè istorum omnium notae, quibus ipsi lapides tum à Galeno in ix. de simpl. med. tum à Plinio, tum à nonnullis alijs autoribus scitè, atque apposite pinguntur, exactè considerentur: è quorum numero & Cor neola (ni fallor) est, & Chamaeus, ita uulgò appellatus. Puto autem errandi ansam, atque occasionem tibi dedisse magnam nominis similitudinem, Achatę scilicet, & Gagatae: quapro pter non adeò mirandum est, si tu in eum lapsum (si tamen lapsus, isque uenia dignus censendus est) incidisti. Si uerò Aetiten, eò quòd à quibusdam Gagates appellatus sit, ut Plin. libro naturalis historiae X, cap. iij. tradit, idem cum Achate esse existimasti, uel etiam cum Gagate ipsa, neque profectò hic minor priore error uidebitur: Aetites enim siue Aquilae la pis, ab horum utroque, si inter se collati exactè expendantur, longè distare liquido constabit. Sed esto amboidem sint, ni hilominus tamen, ut rursus non parum miremur, subit, cum Plin. lib. XXX. cap. V. dicat, Aëtiten partus custodire, & contra abortuum insidias pollere: Serapio uerò partum accelerare: haec enim unicuique opposita esse manifestum est: nisi Serapionis uerba ita fortè intelligas, quòd Aëtites partum accelerat, hoc est, aegrè parienti auxiliatur, foetu quidem tempestiuè, non autem ante debitum tempus in lucem prodeunte.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
