# Epistolae medicinales 49

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/49

Tu uerò cur in tam ambigua re, & incerta, ueluti ultimo perfugio confisus fueris, equidem non uideo: necnon quid te mouerit, ut Achaten tam praecipiti consulto illi clarissimae tuae puerperę dederis, uel saltem ab alijs dari passus fue ris: non enim adhuc compertum habeo, quod in re medica ulla sit uis, quae illi uel à Plinio, uel ab alio alicuius nominis uiro attribuatur, & quae ad hunc morbum sanandum faciat. Neque uerò uerba illa Dioscoridis libri quinti, cum ait, καὶ ὑστόρικας αὐακαλεῖ, hoc est, si latinè uertas, mulieres ab utero suffocatas reuocat: uel, ut Marcellus transtulit, strangulatu uuluae procidentes reuocat: tantae, iudice me, tibi uideri debuerant esse efficaciae: quia, ut concedamus lapidis illius farinam, qua ad curandum morbum hunc usus fuisti, idem esse cum Dioscoridis Gagate, atque eadem posse: non alia facultate (opinor) quàm caeca illa proprietate, illud uerum esse affirmabis: uerùm occultae medicamentorum uires, quaeque à tota agunt substantia, non in quolibet morbo promiscue & indifferenter munia sua obeunt, nisi quaedam ab autorib. dicta, sed unum uni morbo, aliud alij prodest, quemadmodum legenti latius patêre arbitror, quàm ut mihi huc exempla adducere necesse sit. Omnis enim terrae manifesta qualitas, & prima, frigidae est & siccę temperaturae: eoque ma gis, quò durioris substantię existit, ut ait Gal. in ix. de simp. med, quemadmodum in plerisque gemmis apparet, atque etiam Achate ipsa: quae quidem qualitas educendis mensibus, & inuolucris illis, quae à Graecis χορία καὶ ἄμνια, à nostris uerò secundae appellantur, ut constat, apertè aduersatur.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
