Latin
M. D. XXXVIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 52
Unproofread scanNot analysed yet
Verum non propterea tamen à ratione aberrandum, sed omnis in Chri sto nobis spes collocanda, qui certissimus est &medendi, &uiuendi scopus: Galenoque immortales agendae gratiae, qui talem ac tantam hallucinantibus nobis lucem effudit, ut dein de, nisi per nos steterit, non amplius aberrare contingat. Quo niam uerò nulla in re, pro uiribus, à pietatis officio deficere statui, mihi uisum est illud quoque huic epistolae adiungere, atque cognoscendae ueritatis causa ex te quaerere: quibus diuini aut humani iuris consultis fretus, quibusue persuasionibus, uel probabilibus argumentis inductus, in curatione alterius heroinae, quę prope prętoris aedes habitabat, sectio nem uenae fieri, eamque iterari, &pharmacum soluens dari, cum illi superuenisses, &permiseris, &iusseris, caeteraque quae ad abortum excutiendum faciunt, adhiberi: erat enim illa &praegnans, &uehementer febricitabat, alijsque simul uexaba tur symptomatis: ex quibus facillimum erat prudenti medico praedicere, ipsam unacum partu perituram, qui (ut fertur: plus minusue, sextum agebat mensem. Quare non potui non ualde admirari: lex enim domini iubet, malum opus nemini unquam perpetrandum esse, ut bonus deinde aliquis se quatur euentus. Neque puto te à maiorum nostrorum quopiam tale quicquam nobis licitum esse, unquam intellexisse: neque sic eos, qui quidem sani essent consilij, medentes uidisse: ones enim Pontificum canones, Imperatorumque, quas dedita opera nuperrimè uidi, sanctiones, contrarium manifestè adfirmant. Memini insuper ego, cum adhuc Ticini scho lasticus essem, in curatione cuiusdam mulieris, quae prope gymnasia nostra habitabat, ubi complures nobilissimi me dici, &plerique alij discendi causa iuuenes conuenerant, nequaquam talia adhiberi medicamenta, quae partum elidere possent, aut excutere, annuisse: sed ea semper remedia approbasse, ac praestitisse, quae &grauiter febricitanti succurrerent, nec foetui ualde officerent, nedum enecarent: quae quidem Hippocrates arte &facundia insignis, apertius &luculentius in suo iusiurando in hunc modum tradidit: οὐ δώσω δὲ ὐδονὶ φάρμακον αἰτηθεὶς θανάσιμον, ὁδὲ ὑφηγήσομαι συμβυλίην τοιηνδε, ὁμοίως δὲ ὐδὲ γυναικὶ πεσσὸν φθόριον δώσω.