# Epistolae medicinales 53

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/53

id est: Rogatus nemini dabo letale pharmacum, neque talem consulam rem: itidem neque pessum uim habens in utero foetum enecandi mulieri dabo. Quare si Hippoc. nefas esse existimauit spem dubiam hominis laedere, quanto scelestius etiam perfectè iam nato nocere iudicauerit, consideres uelim: medicina enim sanandi scientia est, non nocendi, ut ait Gal. in xi. de simpl. med. Cum autem hoc ethnici consulant, ac iurent, quod Hip pocrates, quanto magis nos Christianae legis professores decet, qui & multò his plura, & maiora baptizanti nos sacerdoti pollicemur? Neque, iudicio meo, argumentum illud alicuius est momenti aut efficaciae, cum dicitur, satius esse partu rientis saltem uitam tueri, quàm infantem simul cum ea periclitari sinere: nobis nanque incertum est, quid de his futurum sit. Propterea hi quicquid uelint, dicant, qui ita suos diligunt, ac perditè amant, ut nunquam eis priuari uellent. Nobis uerò cautius, ac consultius agendum esse existimo, ne inscientis nomen, periuri, homicidaeque, & carnificis subeamus, ut dixit Hippocrates in libello de lege, quem postea secutus est Plinius, & alij: soli enim medicae arti nulla alia poena ab urbium rectoribus irrogata est, praeterquam uituperationis, atque infamiae: hi nanque medici personis comparantur, quę in tra goedijs producuntur, figuram, formamue, & habitum eorum, quos agunt, habentes, cum tamen illi ipsi non sint. Plu rimi quidem uerbis medici, sermone, famaue sunt, opere autem & reuera perpauci, quos quidem Galenus viij. τῆς θερα πευτικῆς μεθόδολογιατρὸς appellat. Sed ne ęquo longior sim, uide tu quae sequuntur reliqua in suprà citato Hippocratis libello, quaeque ad medicę artis cognitionem, prudentiamue nanciscendam necessaria sunt. Laudabilius autem multo esse existimo cum nostram, tum aliorum salutem curare, & eorum qui aegrotis adsistunt, applausum & praemia, quemad modum Hippocrates & Galenus praecipiunt, despicere, & quas saepius nobis inculcant persuasionibus uanis & commentis fidem nullam adhibere: nosque inopiae nostrae iugum, domino seruientes, potius libenter ferre, & contentos esse, ut absque ullo nomine uiuamus, quàm ut terrenarum rerum (quae quidem nostros plerunque illaqueant animos) curam nimiam, & studium habeamus.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
