Latin
M. D. XXXVIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 54
Unproofread scanNot analysed yet
Si uerò infantem in utero mulieris adhuc existentem certis notis mortuum esse pro com perto habuisses, non solum diaetetica, quam uocant, sed &pharmaceutica &chirurgica, &,si quae sunt alia, ingenijs ad illud opus exequendum inuentis, partum ab utero immaturè quidem eijciendum, extrahendum, concidendumque esse proculdubio affirmauerim. Caeterum ut haec omnia rectè consulas rogo, atque obiter ad te scripta esse, &ut ab alijs rela ta audiui existimes: in suburbano enim meo nunc sum, ubi rara est mihi librorum suppellex, &(ut uerum fatear) cuius saluberrima negocia, &deliciae, à scribendi munere me auo cant: quippe qui in eum me locum contuli, ut aliquantulum ualetudini meae seruirem, non autem studijs &literis. Verum caueas uelim ne me ex isto meo ad te scribendi genere putes censorem agere uelle, cum magis ipse sim censura, &castigatione dignus: sed ut solum amici officio fungerer, teque admonerem, non carperem: quod ut tu quoque in rebus nostris facias, plurimum obsecro &desidero: quod si feceris, me quidem multis reprehensionibus dignum, indissolubi li amicitię uinculo, perpetuaque obligatione tibi magis quam an tea adstrinxeris: manus enim manum lauat, ut in ueteri pro bio est. Quas uerò non possum, gratias tibi referat omnipo tens Christus, cui gloria, &imperium. Vale. Ex suburbano nostro, XIIII. calen. Septemb. M. D. XXXIX. Aloisius Mundella medicus, Iulio Borellae medico