# Epistolae medicinales 55

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/55

EPIST. V. compatri suo. Vem ad te superioribus diebus legendum, & castigandum libellum miseram, nunc castigatum accepi: pro quo censurae tuae munere, immortales ago tibi gratias atque habeo. Amantissimus autem tui, & studiosissimus semper ero iuam, quòd in hac opera, & labore tuo, magnam summae beneuolentiae in me tuae significationem dedisti: sed tamen in ijs quae reprehendisti, & damnasti, multa sunt, quae meo quidem iudicio, digna non erant ut reprehenderentur: idque ita esse multis rationib. & testimonijs probaturus sum. Diximus quidem Mesuae autoritati nobis non esse multum attribuendum, neque illi in omnibus, ut Delphici Apollinis oraculo, credendum, quoniam in multis à ueritate aberrauerit: sed scientiae nostrae latices non à riuulis, sed ab uberri mis & clarissimis fontibus hauriendos esse: neque propterea, puto, tantae illud tibi admirationi esse debuit. Scire enim debes nos nullius autoris scriptis omnino addici uelle, sed quae bona sunt & utilia tantum imitari, & amplecti, siue ea à recentiorib. tradita fuerint, siue ab antiquis. Cui enim du bium esse debet, si quid ab Arabibus memoria dignum tra ditum fuerit, quin recipiendum sit: quamuis pleraque à Grae cis acceperint, & pauca suo ingenio inuenerint. Miror uerò ego multò magis te in horum hominum doctrinam adeò propensum esse, ut si quid ab ipsis malè etiam traditum fue rit, omnino illud tueri, ac defendere, quantum in te est, coneris. Verum ut ad rem nostram propius accedamus, in primis talis nostra erit responsio: te perperàm suspicari, Mesuę codicem deprauatum esse, quoniam in eo qui apud te est, ita legatur, à drachma una scilicet ac dimidia ad decimam usque ascendente: plurimi uerò à drachma una usque ad decimam: & hac de causa dosin illam, quam nos dicimus, a te non proba ri: nam facilius multò fuit impressori iota unum demere illis numeris, aut etiam addere, quàm si character, aut nota, qua decimus monstratur numerus, tota uarianda esset.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
