# Epistolae medicinales 56

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/56

Ne uerò omnino ab opinione tua dissentire uidear, & tergiuer sari potius, quàm pro ueritate contendere: fieri posse conce dimus, ut ponderis illud signum, uel mensurae, non rectè im pressum fuerit, propterea argumentationi isti tuae non multum repugno: quanquam si sic omnia Arabum scripta interpretari, ac peruertere uoluerimus, nunquam, aut certè raro quid illorum arbitrio consentaneum fuerit, aut dissentaneum, nobis scire dabitur, ita corrupta est in plerisque locis eorum lectio, & sensus. Et ideo etiam Gręcorum doctrina ma gis quàm Arabum certa, & amplexanda uidetur: non enim de hac, ut de illa, toties dubitare contingit, quòd plerique nostra aetate medici inueniantur qui & graecas pariter, & latinas calleant literas, rarissimique sint qui Arabicum profitean tur idioma. Caeterum quod non admodum absurdum sit cum Brasauola decimam rhabarbari infusi drachmam exhibere, si diligenter ipsius uim examinabimus, quae nonnullorum aliorum soluentium pharmacorum inualidior est: quodque se cundum Mesuae opinionem (quae tamen accuratius consideranda est, nec ita facilè recipienda) nullo discrimine & pue ris, & foetum gerentibus detur, nullum, arbitror, tibi uideri debere inconueniens: & eò magis, si compositiones considerentur, quae à tuis hodie collegis in continuo medendi usu dantur, necnon illius qualitates manifestae. An uerò compositionum, quae nostris exhibentur temporibus, pondera & modi decimam excedant drachmam, si pharmacopolarum ephemeridas, & recentiorum monumenta, quas uocant practicas, inspicere uoluerimus, ueluti sunt Guainerij & Arcu lani, & similium autorum, satis constare arbitror: nisi fortè inter aluum mollientia, & compositionem quae fit ex myxis, connumerandam esse existimes, quae quidem diagridion sa tis magna quantitate recipit: absurdum quidem, neque ulli sani iudicij uiro recipiendum, propter magnam, ut dixi, scammonij mixturę illius mensuram.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
