# Epistolae medicinales 61

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/61

Sed ut postea existimarem coturnicem hanc uulgarem non esse gallinam syluestrem, fecit hic idem rusticus, qui ad me utriusque sexus auem attulit, multò quidem coturnicibus nostris maiorem ac dissimilem: & hanc dixit uocari gallinam sylue strem, illum uerò gallum, uerisque tempore per nemora obstrepentes saepius audiri: quorum meminisse Galenum existi mo in iij. de comp. med. secundum genus, cum ibi etiam anse rum syluestrium mentionem habeat. Nisi quispiam plures esse gallinarum syluestrium species dixerit, & per diuersa anni tempora colorem mutare, quemadmodum de turdis, merulis, sturnis, & alijs auibus Plinius tradit. Haec uerò ut nunc ad uos scriberem, Domicilla Lodroni comes in causa fuit, quae eò quòd me à morbo conualuisse intellexerat, auem quandam mihi dono misitè Rhaetis: quam primo statim aspe ctu absque dubio Lagopum esse asseruissem, quoniam leporis pedes haberet, nisi nonnulla alia signa descriptioni à Pli nio assignatae non conuenirent: postea uero ut illius alimen ti bonitas & temperatura mihi magis innotesceret, uentrem dissecui, & pabulum diligenter consideraui, nec in eo aliud quidem comperi nisi rubentes fructus quosdam à calore uen triculi semicoctos, quos adhuc in cubiculo nostro seruo, & gratiodoris herbas. Illud uerò causae fuit ne uos ad huiusmodi solenne conuiuium inuitauerim, quia uos in commodius tempus differre uolui. Id tamen scitote, praecipuum fuisseauis illius saporem. Coturnicem potius ueteribus appellatam, eam auem esse existimo, quae materno sermone a nobis qualea nuncupatur: quod pluribus, ijsque euidentissimis rationibus comprobari potest, & primum Aristotelis testimo nio, ut interim Sipontinum, Simonem Genuensem, Manardum, aliosque praeteream, ix. de natura animalium, cap. viij, cuius uerba, quae ad rem nostram pertinent, breuiter à me col lecta infra subscribam: Tum perdices, tum coturnices etiam copia libidinis gaudent, ut in aucupantes corruant, & saepe numero capitibus eorum residant: atque tum perdices, tum coturnices humi nidulantur, propter impotentiam uolandi.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
