Latin
EPIST. VI
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 62
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus Aristotelis uerbis, si quis qualearum naturam diligenter obseruauerit, nulli dubium fuerit, qualeas idem esse penitus cum coturnicibus antiquorum, &eas solo nomi ne tantum inter se differre. à qualis autem qualeas sic appella tas existimauerim, in quibus tanquam in uiuarijs captae men sis reseruantur. Haec praeterea opinio nostra confirmatur ex ijs quae à Gyllio narrantur ex antiquorum monumentis super Xv. Aeliani de animalibus libro: ibi enim scriptum est, coturnicem foeminam graciliore collo esse quàm marem, neque nigras partes sub mento possidere. Non praetereundus est &Plinij locus, ut qui nobis maximè suffragetur, cap. xxiij. librix. naturalis historię, cum ait, coturnices citius ad nos ad uenire quàm grues, paruas aues, terrestres potius quam sublimes: aduolare &has simili modo non sine periculo nauigantium. Id autem proculdubio uerum esse Pisaurensis miles quidam, &nonnulli alij illius regionis incolae fide digni, affirmarunt, utpote ad quorum patriam, quae maritima est, ingens coturnicum copia aduentare consueuerit, &mille insidijs capi: sed potissimum sub extremum uerni temporis illarum aduentu obseruato. Sequitur deinde in Plinio: Austro non uolant, humido scilicet &grauiore uento: aura tamen uehi uolunt, propter pondus corporum, uiresque paruas: aquilone ergo maxime uolant ortygometra duce: semper hinc comitatum remeantes solicitant. quam rem saepe animaduerterunt hi, qui aucupijs mirum in modum oblectari solent, &auium naturam &mores diligentius obseruant. De ortygom etra quoque nemini dubitandum esse arbitror, tanquàm qui plerisque latè innotu erit, quemque ego proximis die bus prae manibus habui, &commedi.