# Epistolae medicinales 62

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/62

Ex quibus Aristotelis uerbis, si quis qualearum naturam diligenter obseruauerit, nulli dubium fuerit, qualeas idem esse penitus cum coturnicibus antiquorum, & eas solo nomi ne tantum inter se differre. à qualis autem qualeas sic appella tas existimauerim, in quibus tanquam in uiuarijs captae men sis reseruantur. Haec praeterea opinio nostra confirmatur ex ijs quae à Gyllio narrantur ex antiquorum monumentis super Xv. Aeliani de animalibus libro: ibi enim scriptum est, coturnicem foeminam graciliore collo esse quàm marem, neque nigras partes sub mento possidere. Non praetereundus est & Plinij locus, ut qui nobis maximè suffragetur, cap. xxiij. librix. naturalis historię, cum ait, coturnices citius ad nos ad uenire quàm grues, paruas aues, terrestres potius quam sublimes: aduolare & has simili modo non sine periculo nauigantium. Id autem proculdubio uerum esse Pisaurensis miles quidam, & nonnulli alij illius regionis incolae fide digni, affirmarunt, utpote ad quorum patriam, quae maritima est, ingens coturnicum copia aduentare consueuerit, & mille insidijs capi: sed potissimum sub extremum uerni temporis illarum aduentu obseruato. Sequitur deinde in Plinio: Austro non uolant, humido scilicet & grauiore uento: aura tamen uehi uolunt, propter pondus corporum, uiresque paruas: aquilone ergo maxime uolant ortygometra duce: semper hinc comitatum remeantes solicitant. quam rem saepe animaduerterunt hi, qui aucupijs mirum in modum oblectari solent, & auium naturam & mores diligentius obseruant. De ortygom etra quoque nemini dubitandum esse arbitror, tanquàm qui plerisque latè innotu erit, quemque ego proximis die bus prae manibus habui, & commedi.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
