# Epistolae medicinales 63

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/63

Sed hoc loco unà cum reuerendo Alexandro Toto, qui primus hac de re me admonuit, non possum non mirari Nicolaum Perottum, uirum alioqui eruditum, qui in deducenda ortygometrae ety mologia, à μετρος deducit, cum tamen ὀρτυγομητρα διὰ τοῦ κ, οὁ διατῦe, à Gręcis scribatur, quasi ὄρτυγος μητρα, quae Latinis sonat coturnicis matrix, non autem mensura, ut ille existimauit. Quod si quis haec ut minimae considerationis episto lae nostrae inseruisse uitio uerterit, nos Galeni exemplo id fecisse sciet, qui plerumque in huiusmodi sermones incidit. Ve rùm, ut ad rem nostram reuertamur, quid quaeso his Plinij uerbis clarius, quid apertius esse potest: hęc quidem tollere debent omnem illorum dubitationem, & suspicionem, qui coturnicem qualeam non esse contendunt, nisi ita affecti sint, utelleboro magis, quàm coturnicibus his opus sit. Indigena praeterea, & stataria auis est, quae uulgò a nostris coturnix appellatur, & ea in alpibus nobis uicinis moratur: qualea uero, quam eandem esse cum antiquorum coturnice satis me probasse existimo, aduena & peregrina auis est. Extremum illud addam, multos profecto mihi affirmasse, praesertim Totum nostrum plurimae sanè lectionis, nec uulgaris iudicij uirum, se uidelicet proprijs oculis uidisse, qualeas comitiali morbo corripi: traditum quidem à Plinio de coturnicibus, à nullo uerò de alpinis nostris coturnicibus, quod sciam, nec hactenus uisum, nec auditum. Plinij uero sententia illa, coturnices animalium solas, praeter hominem, talem morbum sentire, nobis profectò dubitandi occasionem praebuit: nonnulla enim alia sunt animalia, quae hoc affi ciuntur malo, quemadmodum quos sępe nos uidimus, catti, &, ut ab alijs accepi, capi gallinacei, alaudae, equi, picae. Ve rùm ita nos fortasse dubitationem tollemus, dicentes, coturnices animalium solas praeter hominem talem morbum potissimum sentire, quemadmodum etiam de canibus rabidis scri psit Aristoteles: nam mulos, & alia animantia etiam praeter canes rabie corripi scimus. His in hunc modum à nobis ex plicatis, nunc uidendum restat, cuius succi qualea siue coturnix sit, maline an boni: sed prius hoc fundamento iacto: nam simili etiam utitur Galenus in cap. de dolichis, primo de alim. facult. Aristotelem scilicet de coturnicibus, & perdicibus in eodem capite tradidisse, quasi utraeque natura inter se non multum differant.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
