# Epistolae medicinales 64

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/64

Neque dubitandum est, eò quòd Galenus vi. de tuenda ualetud. inter montanas aues perdices etiam connumerauerit: nam campestris, & monticola est perdix, turtur, phasianus, turdus, & pleraeque aliae uolucres, ut patet. Verum ut nonnihil hoc subsisteremus loco Ga lenus nobis in causa fuit: inter perdices enim, turdos, meru las, & huiusmodi, quae quidem boni succi esse ab omnibus existimantur, ψαlρους, hoc est, sturnos etiam commemorat, qui à multis illaudabilis esse nutrimenti iudicantur. Cui obiectio ni sic occurri posse arbitror: Galenum in eo lib. in calculi re num uitio sturnos tanquam tenuis alimenti approbasse, similiter & palumbes, turritosue passerculos, quos Graeci πυργίτας appellant: uel sturnos non ita fortasse improbi suc ci esse praesertim iuuenculos, ut uulgus putat: quędam nan que sunt animalia, quae adhuc in tenella aetate existentia, bo ni succi sunt, ut uituli & hoedi: si uerò annosa fiant, praui: haec enim, ut ait Galenus in tertio de alim. facult. carent & concoctionis, & boni succi, & nutritionis laude. Multò au tem magis Galeno credendum est, quàm uulgo ita inconsul te aliquàm generalem proferenti sententiam. Per dicum uerò nutrimentum, necnon eiuscemodi auium, quàm conueniens sit, & inculpatum, silentio praeterire decreui, tanquam ab om nibus tum graecis & latinis, tum etiam Arabibus celebratum, praesertim a Gal. in lib. de cibis boni & mali succi, ut symme tron, & medium inter crassum, & tenue: laudatur nanque ibidem perdicis caro, turturis, attagenis, & turdi. Quid uerò attagen sit, antiquorum mensis, & ganeis tantopere celebra tus, adhuc sub iudicelis est, neque praesentis est instituti id ex plicare: nolo enim quicquam asserere, nisi illud esse proculdubiò sciuerim. Quamobrem cum iuxta Aristotelis scripta perdix & coturnix eiusdem generis esse uideantur, manife stum relinquitur, coturnicem, hoc est, qualeam, non ita, ut uulgò fertur, praui succi esse, neque à mensis ablegandam, nisi pauperum fortasse, ut qui minoris impensae cibis uesci consueuerint.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
