# Epistolae medicinales 67

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/67

Psellum quidem inter illa, quae boni succi non sunt, coturnicem connumerare non me latet: sed quoniam nullis id rationibus probat, non multum in praesens magnifaciendum esse illius testimonium censuerim, ut qui turturem etiam damnauerit, quae tamen à Galeno, ut superius ostendimus, plurimum laudatur. Isti nanque autores Graeci, qui longè post Galeni seculum secuti sunt, quique Arabum doctrinam degustarunt, in plerisque à praeceptore Galeno declinarunt, quemadmodum, exempli gratia, in sectione uenae, extremae manus uenam magis eligentes, quàm curuaturae brachij, & in nonnullis alijs nunc à me non recensendis. Et sanè pauca admodum isti memoriae mandarunt, quae Galenus non scripserit, aut animaduerterit: sunt tamen eorum monumenta multo magis quàm Arabum nobis imitanda, atque amplexanda, ut quae Galeni doctrinam atque Hippocratis magis redoleant, quàm barba rorum. Qui uerò adstruunt, quandoque etiam à Galeno de uenae manus sectione mentionem fieri, ut in secundo ad Glau conem libro, ubi passione existente in dextra locorum parte, à dextra manu, aut crure eodem sanguinem mitti praecipit: ita illis responderi poterit, Galenum ibi manus uocabu lo pro brachij usum fuisse, quemadmodum saepius consue uit, & ab ipso explicatur in libello de motu musculorum. Sed esto quòd non multum laudabilis succi sit coturnicis caro: at certè concedent, non omnino eam à nostris mensis ablegandam, quoniam comedentes multum delectet ac iuuet. Cibus nanque, ut ait Galenus secundae sectionis aphorismo xxviij. qui cum uoluptate sumitur, quamuis paulò fuerit deterior, non modò non manet deterior, sed quandoque redditur melior, quod etiam confirmatur in secundo de alim, facult, cum dicit, praecocia plerisque persicis suauiora apparere, & ideo stomacho utiliora: & in consilio pueri comitiali morbo laborantis. Nihil autem in omnibus cibis, ad boni succi generationem tantum pertinet, quantum si probè in uentriculo concoquantur: nam quicquid uenter concoxerit, ad iecur transit, ab illo ad nutriendas partes transmittitur: & reliqua quae à Galeno in libro de cibis boni & mali succi narrantur. Virtus uerò cibi est, ut facilè coquatur, quintae sectionis aphorismo xxvi.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
