Latin
EPIST. VI
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 68
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem uitiosi maximè gignuntur ex cruditate humores ac morbi, siue ea ex boni succi cibis, siue mali oriatur: licet longè alijs deterior sit illa, quae ex uitiosi, quàm quae ex boni succi cibarijs fiat. Propter hanc tamen Galeni sententiam putes nolim tutius non esse ab omnibus nos cibis abstinere, quàm ijs uesci qui malos gignere humo res apti sunt, tametsi concoquantur illi: non enim (opinor) id uoluit Galenus: sed quaecunque illa fuerint, ut proba eorum concoctio fiat, impensissimè studendum esse: cibi enim, &potus optimum habentes temperamentum, naturę sunt conue nientiores, ut ait Galenus lxxxvi. cap. artis medicinalis: neque ullum magis aptius adminiculum inueniri potest ad tuendam sanitatem, succorum probitate. Quamuis autem cibi, qui malos generant humores, concoquantur, si tamen uel minimam putrefactionis occasionem admiserint, febres excitant, quae postea difficile curantur, ob talem humorum putrefactionem, &uitium in uenis residens, quemadmodum dicta Pselli de rat. uict. accuratè consideranti longè patêre arbitror, Gale nique praesertim in secundo de alim. facult, qui sic ait: Proinde omnibus praui succi edulijs, quantumuis à nonnullis probè conficiantur, abstinere omnino consuluerim: clàm enim, sensimque longa dierum serie prauus in uenis succus ex ipsis suggeritur, atque accumulatur, qui uel leuicula putredinis arrepta occasione febres saeuissimas, &mirè contumaces exci tabit. Cum uerò inopinatis rerum casibus omnes subijcian tur homines, salubris gratia securitatis, fortasse satius fuerit omnia tentare, &ad insueta transire, ne aliquando in ea repentè incidentes, multum offendamur: est enim unica tantum consuetudo periculosa, quemadmodum ait Galenus secundae sectionis aphorismo quinquagesimo.