# Epistolae medicinales 7.5-6

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 7.5 to 7.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/7.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/7.5

Et ita etiam satisfactum esse arbitror alteri eiusdem Tralliani argumento, cum dicit, Galenum inunctionem facere in ephemerę febris, quae ex obstructione fit, curatione, ex solo oleo, non hydrelaeo: quoniam aqua nisi calefiat, nequicquam prosit ad causam febris remouendam, sed potius noceat: atque cum innumera alia passim ad extinguendam caloris pręter naturam uehementiam, & sitim ardentissimam, aliaque tollenda incommoda & mala, nobis praestò sint maximè opportuna remedia, utputa uenę sectio, recta uictus ratio, lenis frictio, balnea tempestiua, inediae, inunctiones, & debilis clyster, & huiusmodi pleraque à Galeno in multis locis scripta & commendata, quae qui dem longè utiliora esse existimo, quàm ita crebris medicamentis (ut antea scripsi) frigidis & siccis cum intus, tum fo ris uti: quoniam ea obstructionis & molestiarum dictarum euidentes causae sint, non remedia: nisi fortè accidentia illa (quod interdum fieri solet) adeò aegrotum affecerint, ut omnem, aut potissimam medici curam exposcant: quod enim magis urgeat, illi attendendum est, ut alterum tamen non negligatur. Etsi uerò conualuerint illi, quos Galenus narrat in nono de Simplicium medicamentorum ratione, atrocissima illa pestilentia in uniuersum populum non aliter inuadente, atque ex Thucydidis testimonio & autoritate saeuijt in Athenienses, solo terrę Armenae beneficio, qui tamen ut ab eo morbo liberarentur apti erant, nam qui interibant, nullo alio iuuari poterant auxilio: non enim omnes ab eadem causa affici rationabile est, sed qui ad patiendum apti sunt, alioqui omnes in pestilentiae morbis morerentur, aut sub aestiuo sole febricitarent: & sic de alijs causis dicendum est: magnam enim habet in generatione morborum partem eius qui passurus est habilitas, quemadmodum secundo de Diffe rentijs febrium scripsit Galenus: non tamen Smaragdi praesidio febricitantes quos ab initio diximus, curari posse existimandum est: quod diuersa sit illius, & terrae Armenae, & etiam Lemniae, quae Sphragis appellatur, ratio: hanc enim, siue medicamentum id, in quo & illa sit, Dioscorides & Galenus ijs qui leporem marinum & cantharides sumpsissent, feliciter quidem dederunt: nam illi eo medicamento hausto, omne protinus uenenum uomuere, neque eis postea ullum aliud tale accidit symptoma, quale deleteria ista comitari consueuit, tametsi conuicta esset perniciosorum medicamentorum uis: quod non ijs euenit, quibus Smaragdus propinatur, ut eorum scripta ostendunt, qui illius naturam commemorarunt.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
