Latin
EPIST. VI
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 73
Unproofread scanNot analysed yet
hoc est: Dico nunc stomachum quem &propriè quidem appellant: interdum enim sic uocant &uentris os, quemadmodum aliquando dicunt aliquos stomachi ratione animo linqui: sed in ea corporis parte, quae propriè stomachus appellatur, etiam cataplasmata spinae imponimus, non autem anteriori parti, ut tum, cum os uentris inflammatum est: spinae enim stomachus incumbit, &per collum &thoracem usque ad uentrem infra porri gitur. Haec Galenus: in cuius uerborum initio, cum inquit, dico nunc stomachum, quem propriè appellanti gulam di ctio addenda est, uel subintelligenda, ut est in V. de locis passis cap. iiij. quę si ad Linacri interpretationem conferantur, primo statim aspectu longe quidem diuersum sensum, quàm Linacri uersio reddere uidentur. Sed cum postea accuratius, saepiusque ac saepius considerassem uerba illa Galeni, quae difficultatem facere uidebantur, res quidem aliter se habere mihi uisa est. Ea autem sunt: Sed in ea corporis parte, quę pro priè stomachus appellatur, etiam cataplasmata spinae impo nimus, non autem anteriori parti, ut tum, cum os uentris inflammatum est, &c. quae quidem fidelius à Cornario uersa ui dentur, quàm Linacro: tametsi Linacer natiuum Galeni sensum, &genuinum percepisse, non uerba tantum animaduertisse mihi uisus sit: quod ab eo requiri debet, qui uertendi prouinciam suscipit, ut ait Galenus in secundo de differentijs pulsuum: nam uerbum illud (cum) non ad statim antedicta referendum est, sed ad alia, quae illa antecedunt: ut talis sit Galeni sensus, stomacho laborante, cataplasmata dor si spinae imponimus, ut quando os uentriculi inflammatum est, non anteriori parti. Et ita omnes Galeni loci, &aliorum autorum concordes erunt, neque quicquam his, quae in administranda corporis humani sectione apparent, aduersabitur. Confirmantur praeterea, quae superius diximus, à Galeno in primo de locis affectis, cum ait: Quippe apparentib. per uomitum ulceris notis animaduertendum est, utrum ante riores partes circa praecordia, aut posteriores circadorsum dolor aliquis infestet: etenim qui in anterioribus percipitur, uentriculum, qui uerò in posterioribus, gulam occupare cen setur.