# Epistolae medicinales 75

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/75

secundum genus: ibi enim ad uentris coctionem adiuuandam medica menta ori illius, & metaphirenis illini iubet: unde tunica oritur à natura quidem fabrefacta, ut secundae uentris tunicae, quae carnea est, sit propugnaculum quoddam, atque to tius uentris cum dorso nexus: quemadmodum etiam πόθι τοῦ ἐπι γασρίς dicitur, hoc est, de abdomine, quod uentris, & hepatis coctionem adiuuat. Nam duplici illa inunctione, quae ante riori, & posteriori parte fit, uentriculus magis corroboratur, quàm si in una tantum parte fiat: ita enim contractus, atque ob ad hibita medicamenta instauratus, ut affirmat Gal. in iiij. de usu partium, ualidior deinde redditur ad superandos, qui ipsum infestant, morbos: naturae omnium prudentissimę exemplo, quę peritoneo, omento, hepate, & nonnullis alijs mem bris uentriculum circundedit, quò illum tueantur, & confirment: summopere etenim procuranda est uentris, hepatisque concoctio: quapropter Galenus utrisque inunctionem fa cit ex absinthij oleo, ut quib. magis opus sit ut corroborentur, quam caetera membra: haec enim uniuerso corpori alimentum praeparant, & suggerunt, quemadmodum ait Gal. in libro deboni & mali succi cibis. Si quando igitur nobis opus fue rit uentriculi os iuuare, mihi quidem rationabiliter illi, & se cundum Galenum agere uidentur, qui dorso, & anteriori etiam uentris parti auxilia applicant: qui uerò alteri tantum, imperfe ctè, & absque ratione. Sed quae de hepate lupi à nonnullis cir cunferri audio, qui trium mensium spacio omnia Galeni ope ra se uidisse, atque, ut illius librorum helluones maximi, ingurgitasse affirmant, cum antea tamen ne titulos quid elegerint, utpote à Gal. parum considerata, & inter se pugnantia, ab ipsis malè intellecta fuisse, nec iure Galenum reprehendisse, facilè me ostensurum spero. Nam vij. de comp. med. secundum locos, Gal. se probare non posse ait, an hepar lupi ad oris cru stas conferat, ut Archigenes uoluit, quoniam hoc compertum non habuisset. In viij. uerò eiusdem lib. confessus est se abundè expertum fuisse hepar lupià tota substantia, non secundum unam aut alteram qualitatem hepaticis conducere.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
