# Epistolae medicinales 76

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/76

Quę quidem si accuratè considerentur, ea haudquaquam inter se aduersari, sed optimè conuenire constabit: siquidem illud morbi genus, quod in vij. de comp. med, secundum locos, ab eo, quod in viij, continetur, diuersum est, & hanc omnem tollit illorum apparentem controuersiam, & difficultatem. Non obstat etiam, Galenum dicere in xi, de simpl. med. se compertum non habere, quòd hepar lupi eupatorio mistum aliquid amplius mentione dignum agat: quoniam diuersis temporibus illa scriberet: fieri enim potest, uno tempore aliquid illi innotuisse, quod non alio. uel dicas Galenum in vij. lib. superius citato, & si de hepate lupi illud se abundè expertum fuisse affirmat, non tamen propterea sequitur, id mentione dignum fuisse. & ita, iu dicio nostro, haec etiam altera in scriptis Galeni apparens destruitur controuersia. Istis uerò, qui Galenum quidem praeter rationem maximè carpere student, id euenire putauerim, quod ijs qui in sectae cuiuspiam iurarunt documenta: hi enim nunquam uerum à falso distinguere possunt. Nam si forte aliquam Galeni sententiam legunt, uel periodum, illam uel non accuratè, ut debent, considerant, uel non intelligunt: aut si intelligunt, illam semper calumniari student, quoniam malè animati in illum sunt: quos quidem bonarum artium omnium & disciplinarum euersores pessimos iure nuncupandos esse dixerim: cum enim aliquem bonas literas amplecti, & sequi sentiunt, quo postea facilior sit ad optimos intelligendos autores aditus, iuxta Galeni doctrinam in libro de libris proprijs inscripto, protinus hunc rhetorem, aut grammaticum appellant: quod quidem maximum est, & efficax ignorantiae suae argumentum. Scias autem uelim Hie ronyme, medico adeò necessariam esse cum graecarum, tum latinarum literarum cognitionem, ut qui eas ignorauerit, is à pietatis officio multum deficiat. Quoniam uerò cum ad hos uiros sermonem meum uerto tempus terere uideor, id circo omnibus his omissis, disputationi huic nostrę silentium imponam, & ad alia me conferam utiliora negocia. Tu interim operam dabis, si quod in medendo hac aestate tibi occurrerit monstrum, quod memoria dignum sit, ut illud mihi notum facias, ἡ γὰρ φυσις ἀεὶ σῤγάζεται τὶ καινόν. Vale.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
