# Epistolae medicinales 8

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, DELLAE MEDICI BRIXIEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/8

Adstringens praeterea est & leuis, cuiusmo di non est potentiae Smaragdus: neque antiquos Arabum pariter & Graecorum autores, cum de febrium putridarum curatione mentionem faciunt, terram Armenam, uel Lemniam, uel Smaragdum, ratione illarum exhibuisse uspiam uidi. Quibus satis constare arbitror, ea quae de Smaragdi, & Le mniae sphragidis natura à ueteribus traduntur, manifesto inter se distare discrimine, neque earum uirium esse. Terrae uerò Armenae substantia, tum aëria, & leui, tum plurima exiccandi facultate prędita est, necnon, ut Auicennas ait quar ta fen primi libri, cap. quinto, boni est odoris: quae singula ad pestilentem illum morbum arcendum & curandum confer re compertum est: non autem Smaragdum, cum illarum non sit facultatum, quarum est terra Armena & Lemnia, quae ambo parum inter se differre existimantur. Is insuper non inter terras medicatas, sed lapides, ab omnibus connumeratur, qui quidem partim totius substantiae proprietate, par tim primis qualitatib. agunt, ut ait Galenus libro de simpl. medic. à nobis superius citato. Caecae uerò medicamentorum facultates, quae totius suae substantiae natura, non primis aut secundis qualitatib. agunt, iuxta eiusdem Galeni sententiam in sexto de Simpl. medic, circa libri principium, & xiij. de Morbis curandis, necnon pluribus alijs in locis, siue eae alexiteriae sint, siue deleteriae, & purgantes (nam has ut ex ra tione inueniamus, fieri non potest, praeterquam in quibusdam probabilem inuenire liceat suspicionem) sola cognoscuntur experientia: quae autem calefaciunt, frigefaciunt, humectant & siccant, ex memoratis à Galeno in eo libro methodis.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
