# Epistolae medicinales 80

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/80

EPIST. IX. medico. De Cammaris. Vm ea animi uigilantia, & prudentia pręditus sis, ut semper in singulis optimè collocandis horis te industrium praebeas, aliosque ad bonas capescendas artes pro sua, & communi omnium utiallitate adhorteris: talemque in rei medicae inuesti idis, explicandisque difficultatib. te ostendas, ut quae medico, & communi mortalium saluti expediunt, ea semper excogites, & in his te semper exerceas, non potui mentem meam tibi non aperire, quidnam per Cammaros ueteres intelligen dum esse uoluerint. Atque cum plurimum me obsecrasses, cumque negocium hoc non minimae considerationis, & utilitatis mihi uisum sit, sed maximi emolumenti potius, ob singulare illud cancrorum fluuialium assatorum cinerum remedium ab omnibus quidem celebratissimis medicis tum Graecis, tum Arabibus tantopere decantatum contra uulnus à cane rabido homini inflictum, tibi pro uiribus ut satisface rem, mihi commodum putaui, ea tamen conditione, ac lege, ut si quid minus rectè a me dictum fuerit, & à Galeni methodis aberrauerit, illud arbitratu tuo, & mutes, & corrigas, & etiam, si opus fuerit, obliteres: malo enim opinione mea discedere, & aliorum, quae potior fuerit, sententiae haerere uel cum aliqua famae iactura, quàm impudentiae & pertinaciae crimen subire.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
