# Epistolae medicinales 83-2

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/83-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/83-2

EPIST. X. soluentibus. Xpeditis negocijs nostris, quę in curandis aegro tis uersari solent, in eum nos locum contulimus, in quem plerumque exercitandi ingenij nostri, & rei medicae difficultates discutiendi gratia, tan quam in alterum Lyceum conuenire consueuimus, ubi quod reliquum erat xi. libri curandi methodi Galeni, explicandum aggressi sumus. Sed id nobis omnibus magis ani maduersione dignum uisum fuit, nullam scilicet, quae in eo appareat libro, de pharmacis soluentib. à Gal. mentionem factam fuisse, cum tamen ibi peculiarem febrium putridarum curationem tradere instituat: sed tantummodo de uomitu, balneis, humores dissecantibus medicamentis, & poros cutis 2. de re med. Cap. 1. aperientibus, atque materiam corruptam per urinae, aluique meatus educentibus, ut sunt (exempli gratia) apij decoctum, & similia, quae tamen non multum calidi temperamenti sint, & mistura ea quae ex aqua mulsa, & oleo constat, per clysterem in aluum iniecta, alijsque ab ijs opportunis, quae tamen aluum non soluant, remedijs. Quapropter hi nobiscum praecipue considerent uelim, qui soluentia medicamenta in his curan dis febribus ita mirificè extollunt, an rectè illis utantur, & iuxta Galeni methodos.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
