Latin
EPIST. X
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 84
Unproofread scanNot analysed yet
Quis enim (modò id ingenuè fateri uelit) antiquorum quempiam, qui Galenum sectetur, in febrium principijs, non cocta materia, nisi ea turgeat, huiusmodi medicamenta unquam dare animaduertit, aut alijs dari consu luisse? Non possum autem (ut interim euidentissimas Gale ni rationes praeteream) in hanc opinionem adduci, ut Gale num, caeterosque peritiores medicos huiusmodi pharmacorum commemorationem praetermisisse putem, si id necessarium, &optimum esse duxissent: arguendus enim esset praeci puè Galenus de ignorantia non leui, caecusque existimandus, ut qui oculatissimus in reliquis omnib. extiterit, si hoc tam utile, tamque necessarium praetermisisset dogma. Vbi uerò totus ferè iam inclinasset dies, silentio facto, omnibus opportunum uisum fuit, hanc nostram contemplationem, quò ita me lius discuteretur, in commodius tempus differre. Tu uerò, ut nulla temporis pars sine linea (ut dici solet) prorsus abiret, haec pauca inter eundum protinus subiunxisti: Per clysterem inditos in anum cibos aliquo modo alere posse, &a plerisque cum praesentis, tum transactae aetatis medicis longo usu receptum esse, &probatum. Quod cum Feroldus negasset, ego quoque in primis inficias iuissem, quoniam uesper iam ad uentasset, sermonem hunc in sequentem diem distulimus. Diluculo autem facto, in cubiculum meum me recipio, mox tertium de temperamentis librum lego, ubi haec ab eo habentur uerba: Vinum licet opus minimum desideret, ut assimiletur corpori, atque ipsum nutriat, &celerrimè roboret, prorsus tamen oportet ut id quoque in coquendi instrumentis, uentriculo, hepate, &uenis trahat, quibus scilicet praepa ratum nutrire corpus iam queat: antequam uerò in his sit demutatum, fieri non potest ut animalis corpori sit nutrimentum, nedum si per totum diem &noctem extrinsecus super corpus sit impositum: multoque minus panis, uel beta, uel maza foris imposita. haec Galenus.