# Epistolae medicinales 86

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, EPIST. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/86

Verum non ignoro eos protinus responsuros, se de proprio, quod in membris fit alimento non intellexisse, sed intestina aliquo modo ex hac ciborum in aluum iniectione recreari, & foue ri. Quia uerò quod dicunt, nullis probant testimonijs, aut ra tionibus, ideo non multum reluctabor ut suam hanc minuam responsionem: sed ad Galenum in iij. de nat. facult. me con uertam, ubi sic ille scribit: Mirandum non esse, si per quas ue nas à uentre in iecur facta est digestio, rursus ex iecinore in ipsum trahi aliquod alimentum in longiore inedia potest: totum enim ex toto trahere, ac toti impertire, unaque omnium confluxio, & conspiratio esse uidetur, admirabilis dixit Hippocrates. Vnde fit etiam, quòd casia, quam fistularem uocant, & huiusmodi, si ieiuno uentre, & multò ante cibum tempo re detur, nullatenus aluum molliat, quoniam corpus cibi abstinentia illam ad se rapiat: quare post illius sumptionem cibum, non quidem statim, sed aliquanto & exiguo pòst tem pore exhiberi, optimum esse existimo. Quippe quodlibet membrum quatuor facultatib. praeditum esse constat, quae sci licet trahant, mutent, retineant, & expellant. Quòd uerò uen ter nimia inedia quandoque ab hepate trahat, quod illi prius digesserit, non est absurdum, quoniam id per loca commoda fiat, & analogum sit: sed cum nutrimentum per sedem impellitur, potius uidemur naturae ordinem peruertere, quàm seruare: id autem absurdum est, nec ab aliquo fide digno autore, quod uiderim, approbatum. Caeterum multa hodie medici faciunt, ut aegrotis potius placeant, quam prosint: contra quos Gal. duos scripsit libros, ut est in commentario de rat. uict. priuatorum. Vt autem quae suprà citauimus ex tertio Galeni de temperamentis libro, clarius innotescant, sciendum est, uentriculum illis uerbis non esse à Galeno comprehensum, quoniam chylo ipse nutriatur, & satietur, ut in tertio de facult. natur. & in lib. de differentijs sympt. uidere licet. Praeterea si ea quae per sedem infunduntur adire non possunt ad illas quę uen triculo uicinae sunt partes, ut ait Galenus in V. τῆς θεραπσύτι κῆς μεθόδε, & eiusdem xiij. & secundo ad Glauc. ubi gracilia intestina ex haustis rebus iuuari tradit, crassa uero ex ijs quae ano imponuntur, quomodo ad longinquiores possint, difficile admodum nobis uidetur intellectu: quod fieri opus esset, si mitiores illi clysteres uniuersum alere corpus deberent, aut saltem recreare, hoc est, ut ipsi dicunt, non proprie nutrire. Quare relictis his, relictaque in praesens Celsi senten tia, quae in eiusdem tertio, cap. xix.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
