Latin
M. D. XXXVIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 88
Unproofread scanNot analysed yet
EPIST. XI. Isi ego, Antoni optime, iusiurandum Hippocra tis obseruare, quod nulla ex parte à Christi do ctrina, &à ratione abscedat, iampridem mihi in animo proposuissem, &nihil scientem pro uirili parte me commissurum, quod uerè reprehendi posset, siue dicto, siue facto opus esset, non in ea nunc mala, quae per inuidorum calumnias mihi iniustem acciderunt, incidissem: ita deprauati, &corrupti sunt seculi mores. Sed uiderit Deus: ego quidem illud uerè affirmare possum, à nullounquam opportunè accersitum fuisse, quin illi operam meam libentissimè praestiterim, uel sine mercede, si ita opus fuit, &aegrotantis angustias (quod tamen absque ostentatione aliqua, &iactantia dictum sit) opibus meis iuuerim. Falsam uerò de me opinionem cum partim ipse meis auribus, partimque ex alijs intellexissem, non potui non aliquantulum sortem nostram dolere, &aduersus illorum prauum iudicium stomachari. Quòd autem haec, &pleraque alia de me existi ment, &praedicent, nihil aliud profecto in causa esse existimauerim, nisi hoc uitae meę institutum optimum: honestè enim uiuendi studium, &rectè medendi ratio, optimum &peritum demonstrat: tutioremque, &iucundiorem scientiam, &probitatem obscuram conscientia facit, inscitia &improbitate aperta. Nosti quidem quàm perditi sint nostrae aetatis medi ci, quàm uariae sint horum prehensationes, &salutationes intempestiuae: nosti etiam solicitudinem maximam (ut ita loquar) in emendis aegrotis, ipsisque captandis (emuntur uerò hi aut ambitione, aut adulatione, aut munere, aut mercedis laborum suorum concessione insidiosa) nosti insuper &ple raque alia nomini nostro indecora &illicita: quae quidem nisi iniuriam arti, &scribenti mihi molestiam adferrent, multa profectò nunc recensere non grauarer: sed quoniam haec per se etiam fugienda esse constat, non imitanda, &à Galeno affatim scripta sunt, &explosa, silentio praetereunda esse existimaui.