Latin
M. D. XXXVIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 90
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto autem accuratius decoquitur, tanto ualidius decoctum ipsius aluum expurgat: reliqua uerò ipsius substantia restringit, quemadmodum &brassica, &lens, &reliqua omnia, quorum sapor acris est, aut salsus, aut nitrosus, ut est in eiusdem tertio, capite decimo quarto. Quantum uerò conferat, quantumque necessarium sit simplicia medicamenta, &eorum facultates cognoscere, cum ad uariam eorum compositionem, tum ad illorum quae iam composi ta sunt, opportunum usum, satis à Galeno indicatum est in commentarijs de comp. med. secundum genus, &in curandi methodi, &in primo de simp. med. cap. primo, necnon in li bro de antidotis: nam compositorum uirtus medicamentorum simplicium uires comitatur, exigua quadam in ipsa confectio ne differentia obueniente: neque fieri potest ut medicamento rum uires ignoremus, &rectè illis utamur, ut ait Gal. in vi. de comp. med. secundum loca. Quare erubescere deberent il li, qui, ut inquit Galenus in secundo de crisi, cap. primo, medicinam adeò dedecorarunt, ut ei addiscendae spacium sex mensium statuerint: decipiuntur sanè hi nimia ingenij sui persuasione, nimioque Arabum amore, quorum etiam multa uel non uiderunt, uel perfectè non intellexerunt. Quapro pter mihi uidentur, dum à Graecorum pariter atque Arabum deflectunt methodis, laudis appetentia ducti nouam sectam aliquam condere uelle. Sed quid plura contra hos commemorare laborem, cum (ut alia nunc omittam, quae etiam coqui norunt, ipsi autem ignorant) cichorij, &buglossi ab omnibus ferè recentioribus medicis tantopere celebrati (cum tamen id Galenus non affirmet, sed tantum creditum esse dicat) facultatem, &figuram minimè nouerint: cuius rei quoniam à Leoniceno libro iiij, cap. ix. &ab alijs uberius facta est mentio, &disputatum, propterea his omissis ad radiculam accedemus, quae à Gręcis ῥαφανὶς dicitur. Nam etsi Dio scorides libro ij, cap. ciiij. &Alexander Trallianus aduersariorum tuorum faueant opinioni, Galenus tamen eos medicos miratur, qui eam crudam à coena, quò coctionem iuuent, ingerunt: cuius opinionem confirmant Paulus, Aëtius, &nonnulli alij, quorum, quia majus iudicium est, ma ior etiam est autoritas. Sed maximè optarem, ut, cum quispiam Galeno aduersari molitur, aut rationem, aut certam experientiam saltem ad refellendam illius opinionem secum adduceret: quod quidem ipse manifestè facit, ut in capite de prunis, &de coriandro, &alibi contra alios constat.