Latin
M. D. XXXVIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 92
Unproofread scanNot analysed yet
Solent uerò ple runque medici hunc praebendi cibi ordinem praeposterum red dere, quemadmodum secundo de alim. facult. Galenus scribit de Rhetore illo pyra comedente, &c. Qui autem primi, qui postremi esse debeant cibi, in alio commentariolo latius a nobis explicabitur. Nunc conuenientius, atque utilius esse ui detur ante omnes cibos radiculam sumi debere. Possunt etiam, pro praedictorum concordia autorum, quae à Symeone Se thi in cap. de radicula traduntur, hanc omnem Galeni &Dio scoridis controuersiam dirimere. Vult enim ille, si uentriculus facilè fluat, nec ad flatum, siue inflationem facilè admitten dam aptus sit, radiculam ante cibum dari: si contrà uerò, à cibo. Caeterum his in hunc modum à nobis explicatis, ut etiam ea de re, quàm scribis, quoquo modo animus meus tibi innotescat, ita nunc exclamare iuuat cum antiquissimo illo, &docto Hesiodo: Felices nimirum mortales, si asphodeli, siue albuci radicis, quae à Romanis Hastula regia appellatur (quamuis Galenus radicem hanc uix crebris macerationibus, &coctura multa cibo idoneam dicat) maluaeque uires conpertas habuissent: id quod Theophrastus quoque annotaue rat lib. de historia stirpium vij, cap. xij.