# Epistolae medicinales 92

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/92

Solent uerò ple runque medici hunc praebendi cibi ordinem praeposterum red dere, quemadmodum secundo de alim. facult. Galenus scribit de Rhetore illo pyra comedente, &c. Qui autem primi, qui postremi esse debeant cibi, in alio commentariolo latius a nobis explicabitur. Nunc conuenientius, atque utilius esse ui detur ante omnes cibos radiculam sumi debere. Possunt etiam, pro praedictorum concordia autorum, quae à Symeone Se thi in cap. de radicula traduntur, hanc omnem Galeni & Dio scoridis controuersiam dirimere. Vult enim ille, si uentriculus facilè fluat, nec ad flatum, siue inflationem facilè admitten dam aptus sit, radiculam ante cibum dari: si contrà uerò, à cibo. Caeterum his in hunc modum à nobis explicatis, ut etiam ea de re, quàm scribis, quoquo modo animus meus tibi innotescat, ita nunc exclamare iuuat cum antiquissimo illo, & docto Hesiodo: Felices nimirum mortales, si asphodeli, siue albuci radicis, quae à Romanis Hastula regia appellatur (quamuis Galenus radicem hanc uix crebris macerationibus, & coctura multa cibo idoneam dicat) maluaeque uires conpertas habuissent: id quod Theophrastus quoque annotaue rat lib. de historia stirpium vij, cap. xij.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
