# Epistolae medicinales 93

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/93

Tutius enim, si fieri potest, simplicibus his, aut huiusmodi alijs, brassicaue olere uulgari a Catone tantopere celebrato, ut ait Plin, aut etiam nullis medicamentis, siue simplicia siue composita illa fuerint, sed sola uictus ratione, aegrotos curari posse existimo, quàm per egrinis, atque incertis, nec ulla ratione mixtis, Pollionis illius exemplo, qui centesimum annum excessit, uigorem animi, corporisque custodiens, intus mulso utens, foris uerò oleo. Quocirca optimum esse ducerem, ut periti medici, probique, & exercitati, optimique pharmacopolae alerentur, qui, cum opus est, fideliter medicamenta componant, atque administrent: non autem isti, qui omne penè suum studium in eo situm habent, ut ditescant, & primi ciuitatis habeantur. Nulla enim est ars, quae non habeat aduersantem sibi sua spe cie similitudinis, malignam professionem, ut ait Scribonius Largus lib. de comp. med. cap. excix. Non solum uerò medicorum mores corrupti sunt, & pharmacopolarum, sed aegrotantium etiam. Nam si quispiam nostrûm cum ad eos acce dit, plures non scripserit compositiones, hunc quasi imperi tum tacitè primum damnant, deinde etiam in uulgus spargunt falsas de illo suspiciones: id quod mihi proximis euenit die bus, quodque uerè affirmare possum: malunt nanque isti non modò idiotae, & uulgares, quorum ingens numerus est, & decipi uolunt, sed etiam nobiles, & principes cum periculo curari, uel etiam interdum mori, medicosque suis ipsorum loculis diuites fieri, quàm unico remedio à nobis dato subitò conualescere sine impensa: tanta est malarum consuetudinum uis, & huius seculi inscitia. Quàm desiderarem, ut eam institutionem, & uitae genus sequi studuissemus, quod non solum nostri, & praeteriti opprobrium esset, sed futuri etiam seculi medicis modestiae & doctrinae perpetuum decus. Pi getme quidem plurimum anteactae uitae meae, & disciplinae: sed cum irreparabilis sit temporis iactura, restat solum, ut ta lem me in posterum praestare enitar, ut saltem hoc uentura aetas aperte cognoscat, bonos mores, bonasque artes & sanctas me adipisci uoluisse, etsi postea uel ingenioli mei imbecillitate, uel aliquo alio casu eas non consecutus fuerim.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
