Latin
M. D. XXXVIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 94
Unproofread scanNot analysed yet
Age mi Antoni, qui semper aliquid in improbos praesertim me dicorum mores, atque abusus cogitas, cogitationes tuas mecum communices uelim: nihil enim mihi gratius contingere potest, quàm cum aliquid contra horum opinionem depre henderis, illicò me de his à te (quod &nos facere solemus) admoneri. Sed ut aegroto illi, quem scis, à me satisfactum sit, licet tua opera facilè curari posse non dubitem, haec breui no stra est sententia, ut in primis illum quiescere facias, quod contraria curari soleant remedijs contrarijs: laborat enim, ut audio, carne, quae uulgò aggranata nominatur: tu uerò, qui aegrotanti ades, diligentissimè de omnibus illum interrogabis, ut certius morbi genus innotescat, iuxta Hippocratis &Galeni sententiam: non rectè enim curantur morbi, nisi illorum causas cognouerimus. Poterit etiam uniuer sum aegri corpus ex oleo chamaemelino commodè inungi, &perfricari, obseruata primum sex rerum non naturalium ratione, qua quidem, ut paulò antè dixi, plerosque feliciter curari posse non dubito, nisi tam praeceps esset in curandis aegrotis medicorum consilium. Quapropter scripsit Galenus in libro de arte curatiua ad Glauc. cap. de curatione tertianae exquisitae, semper oportere contrarias qualitates illis, quae inualuerint, offerre, cum hoc multò plus iuuet, quàm quomodolibet inanire. Habes quid de his sentiam: tu, si quid melius habes, rescribas uelim. Vale. Nonis lan. 1537. Aloisius Mundella medicus Academicis suis. De dysenteriae curatione. EPIST. XII. Vm multi in nostra, multisque in alijs Italiae ur bibus &locis (ut audio) intestinorum torminib. quod Graeci malum δυσγντερίαν appellant, infeliciter pereant, hique praesertim, qui aetate immatuia, &molli corpore, necnon temperatura biliosa sunt: paucique hunc generalem morbum, quem recte ἐπιδημον, siue ἐπιδημιον appellabimus, secundum triplicem diuisionem à Galeno assignatam in principio primi lib.