# Epistolae medicinales 95

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/95

de uictus ratione in acutis morbis, & etiam in primo de morbis in populos grassantibus, uitare possint: paucique eo correpti conualescant, quòd ea aetas quę calida est, & humida, ut ait: Galenus in tertio aphoris. libro, & Aetius sermone ix, cap. xlij. ad eiusmodi exulcerationes obnoxia est, & difficilius curatur: accuratius ac diligentius de huius morbi cognitio ne & curatione inuestigare non alienum fore duxi, cum alij in eo tollendo alijs atque alijs utantur remedijs, suisque quisque se tueatur rationibus, & argumentis. Non leuis autem ea de re inter nos in curandis aegrotis interdum orta est quaestio, dum unusquisque saluti eorum consulens, uarias & egregias hinc inde autorum recenset sententias, & usitata in medium pro fert remedia. Externas igitur quasdam causas morbi huius in uestigaui, easque non paucas, breuiter eas percurrens quę à Galeno explicantur cap. Ixxxv. artis medicae, & earum nonnullas ad insalubres, infelicesque syderum formas, & effluxus retuli, utpote magis reconditas, & generales, quemadmodum Auerroes scribit in tertio collect. & Auic. xxi fen tertij libri: nonnullas uerò ad inaequale, quod nunc inualescit, aëris nos ambientis intemperamentum, tanquam id quod ne cessariò corpus nostrum mutet, ut est in capite artis medici nalis paulò superius citato. Praecessit enim hyems, si qua alia post hominum memoriam digna, siccissima: uer quoque eiusdem pariter intemperiei: aestas uero & calidissima omnium, quas unquam meminerim, & siccissima, quae naturam licet propriam in calido, & sicco seruauerit, adeò tamen ambae illius qualitates praeter modum auctae sunt, ut meritò ipsa proprium suum, & naturale non seruasse temperamentum dici possit: similiter quoque regio calida satis, & sicca est, uictusque ratio eadem praecessit: quae singula immodice aucta adeohumores excitarunt, ut plerique his de causis in hunc pessimum inciderint morbum, dysentericam uidelicet affectionem febri acutae prlurimum associatam, propter tum aëris, tum cordis, tum hepatis, tum aliorum etiam membro rum caloris excessum, partim natura, partim euentum contractum, qui succos postea acriores, & inquietiores reddit. Siccitas uerò, ut ait Galenus tertiae sectionis aphorismo vij.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
