Latin
M. D. XXXVIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 96
Unproofread scanNot analysed yet
&xvi. biliosiores reddit humores, cum ea quidem exuperat, &patientium naturae aptae fuerint. Fiunt insuper intestinorum difficultates, &acutae febres in siccitatibus, quia intestina propter eorum humiditatem huiusmodi opportuna sunt iniuriae. Quas quidem causas haud immeritò credendum est &in fructibus aestiuis, quos Graeci ὥραίους uocant, alijsque in rebus malam adauxisse intemperiem: quare eorum esu nimio, &ingurgitatione (ita nimirum aetate nostra praua ino leuit uiuendi consuetudo, &licentia) nil mirum cuiquam uideri debet, si in hanc nunc passim plerique incidunt inquietudinem, &noxam: fructuum enim immodica uoracitas, malorum hu morum generat multitudinem, ix. aphorismo tertiae sectio nis, &tertio, cum ait, omnes morbos à similibus locis, natu ris, temporibus, &uictus genere fieri, contrarijs uerò solui. Quibus breui sic à nobis expositis, satis etiam de internis cau sis, quę morbum hunc generant, explicatum esse existimo, easque innotuisse, utpote quae ex dictis manifestam habeant suae corruptionis originem: semper siquidem oportet medicum distinguere id quod ex causa extrinsecus ueniente fit, &non morborum ratione, ut praecognitiones faciat diligentiores. Nisi fortasse, quod quidem uerius puto, iratum nobis Deum ob grauiora, quae a nobis indies perpetrantur facinora, in nostras regiones iecisse morbi huius semina dicendum sit, atque interim Galeni, &Hippocratis sententiam primo praedictionum scriptam, repudiandam esse, quòd scili cet ob Dei iram morbi non contingant.