# Epistolae medicinales 96

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/96

& xvi. biliosiores reddit humores, cum ea quidem exuperat, & patientium naturae aptae fuerint. Fiunt insuper intestinorum difficultates, & acutae febres in siccitatibus, quia intestina propter eorum humiditatem huiusmodi opportuna sunt iniuriae. Quas quidem causas haud immeritò credendum est & in fructibus aestiuis, quos Graeci ὥραίους uocant, alijsque in rebus malam adauxisse intemperiem: quare eorum esu nimio, & ingurgitatione (ita nimirum aetate nostra praua ino leuit uiuendi consuetudo, & licentia) nil mirum cuiquam uideri debet, si in hanc nunc passim plerique incidunt inquietudinem, & noxam: fructuum enim immodica uoracitas, malorum hu morum generat multitudinem, ix. aphorismo tertiae sectio nis, & tertio, cum ait, omnes morbos à similibus locis, natu ris, temporibus, & uictus genere fieri, contrarijs uerò solui. Quibus breui sic à nobis expositis, satis etiam de internis cau sis, quę morbum hunc generant, explicatum esse existimo, easque innotuisse, utpote quae ex dictis manifestam habeant suae corruptionis originem: semper siquidem oportet medicum distinguere id quod ex causa extrinsecus ueniente fit, & non morborum ratione, ut praecognitiones faciat diligentiores. Nisi fortasse, quod quidem uerius puto, iratum nobis Deum ob grauiora, quae a nobis indies perpetrantur facinora, in nostras regiones iecisse morbi huius semina dicendum sit, atque interim Galeni, & Hippocratis sententiam primo praedictionum scriptam, repudiandam esse, quòd scili cet ob Dei iram morbi non contingant.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
