# Epistolae medicinales 98

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/98

Cibos quoque praebendos docent, & potus, qui emplasticam uim habeant, & refrigerent, & siccent, ut scriptum est in iiij. de ratione uictus quae in acutis morbis exhibetur: quod & in ix. de comp. medic. secundum locos, uidere licet, & in Pauli Aeginetae commentarijs. Quòd si dixeris, Aetium sermone ix. cap. xlvij. rheon Ponticum dare: facile responderi potest, illum radicem hanc, quemadmodum & Auicennas fecit, inter adstringentia connumerasse, non soluentia pharmaca, ut liquidò constare arbitror, si quis illorum scripta accuratius consideret: id quod etiam M. Gatinara animaduerterat. Neque etiam nobis obstat Pauli testimonium, qui libro pri mo, cap. xliij. inter aluum ducentia rheon recensuit, cum in cap. de dysenteria, de rha antiquorum locutus sit: hic uerò, & in vij. cap. xi. de eo, quo nunc communiter utimur rhabarbaro: quemadmodum etiam annotauit Leonhartus Fuchsius in suis Paradoxis, & eo prius Hermolaus Barbarus. Quae licet secundum aliquos specie differant, nos tamen, ut aliàs pro uiribus ostendimus, facultate tantum soluente distingui probauimus. Si uerò quispiam amplius obstiterit, dicens, non esse rationabile Paulum Aeginetam utriusque rha notitiam ha buisse, Auicennam uerò, qui quidem ętate Paulo posterior fuit, illius tantum, cui aluum soluendi uis nulla inest: ita huic argumento responderi poterit: non esse à ratione alienum, simplex aliquod Paulo innotuisse, non autem Auicennae, quamuis aetate prior fuerit Auicenna: fieri enim potest, etsi Auicennas Pauli commentaria saepius etiam legerit, ut illud non animaduerterit: uel si animaduertit, non tamen ideo se quitur, quòd rha soluentis certam notitiam habuerit: uel si habuit, quòd illo usus fuerit, praesertim in curatione hac, quemadmodum suprà satis ostensum est. Quibus in hunc modum à nobis excussis, diligens lector posthac accuratius considerans, facilius iudicium ferre poterit: liberum enim est unicuique de qualibet re & sentire, & iudicare. Neque est quòd ita responsum à nobis mireris, & distinctionem, cum à Paulo Aegineta, qui quidem inter posteriores Graecos medicos connumerandus est, utriusque rha certa cognitio haberi coepisse minimè incongruum sit, non ab ipso Auicenna. Galenus praeterea lxiiij. quinti lib. aphorismo, & Hippocrates etiam, in alui deiectionib. lac uituperare uidentur: sed mul tò magis Galenus, qui seorsum particulam illam aphorismi legit, ita ut perniciosum sit, lac dare ijs quibus biliosae sunt deiectiones, & acutè febricitant.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
