Latin
1.106 to 1.119
Lupus Protospatarius Barensis, LUPUS PROTOSPATARIUS BARENSIS RERUM IN REGNO NEAPOLITANO GESTARUM BREVE CHRONICON ab Anno Sal. 860 vsque ad 1102 1.106-119
Not analysed yet
Anno 1047. apprehensum est oppidum Scyra a Guarangis mense Octobris, et mense Decembris depopulaverunt Litium, et mense Iunij dictus Papa Benedictus per poculum, veneno occidit Papam Clementem. Anno 1050. Indict. 3. obijt Zoe Imp. soror Theodorae, quae fuerunt filiae Constantini Imp. Zoe enim habuit viros tres, primum Romanum, secundum Michaelem, tertium Constantinum Monomachum. regnavit cum his tribus viris ann. 22. Post mortem vero praedictae Zoes regnavit ispe Constantinus Imperator cum Theodora sua cognata iam novem annis. Anno 1051. Descendit Argyrus Magister Vesti, et Dux Italiae filius Meli mense Martij, et abijt Barum, et non receperunt illum Adralistus, ac Romoaldus cum Petro eius germano; sed non post multum temporis Barenses receperunt eum fine voluntate Adralisti, et aliorum. Sed Adralistus fugit. Romoaldus vero, et Petrus fratres ad Argyro sunt com prehensi, et catenis vincti Constantinopolim deportati sunt. Hoc anno Drogo occisus est in Monte Ilari a suo compatre, et frater eius Umfredus factus est Comes. Anno 1053. in fer. 6. mense Iunij, Normanni fecerunt bellum cum Alemannis, quos Papa Leo adduxerat, et vicerunt, et fuit hoc anno magna fames in Italia. Anno 1054. obiit Sico Protospata Materiensis. Anno 1055. obiit Constantinus Imperator, qui et Monomachus. Anno 1056. coepit regnare Regina praedicta. Theodora Augusta soror Zoes Imperatricis. Et Umfreda obiit, et Robertus frater eius factus est Dux, et obiit Petrus Arch�episcopus Consentiae. Anno 1057. mortua est Theodora Augusta, et Michael Bringa factus est Imperator. Anno 1058. Tromby Patricius fecit occidere Scribonem in Civitate Cotroni. Anno 1059. Mortuus est Bringa Imp. et Isachius Oconnus factus est Imperator. Anno 1060. elevatus est Imperator Constantinus Ducas. Anno 1061. Robertus Dux caepit Civitatem Acheruntiam. Anno 1062. factus est Papa Alexander Lucanus, et Robertus intravit Dux in Civitatem Oriae, et iterum apprehendit Brundusium, et ipsum Miriarcham. Anno 1063. comprehensa est Civitas Tarenti a Normannis.