Latin
1.136 to 1.137
Lupus Protospatarius Barensis, LUPUS PROTOSPATARIUS BARENSIS RERUM IN REGNO NEAPOLITANO GESTARUM BREVE CHRONICON ab Anno Sal. 860 vsque ad 1102 1.136-137
Not analysed yet
Anno 1082, hoc anno complentur ad initio mundi 6281. ab Urbe condita 824. Alexius Imperator collecto grandi exercitu iniit bellum cum Roberto Duce haud longe a Dyrrachio, et terga versus fugit, cecideruntque in ea pugna plusquam 6000. ex suis, fuerunt autem in eius exercitu 70. mil. hominum, et dominante isto Alexio Imp. Episcopus Rubensis nomine Guislibertus donavit Priori Montispilosi Ecclesiam Sancti Sabini, quae est in Civitate Rubi, qui prior tenebatur omni anno ad quatuor libras cerae in die Sabbati Sancti, et mittere unum hominem equestrem ad suas expensas, quando Episcopus Rubensis ibat ad Barum, seu ad Canusium, et mense Ianuarij Robertus Dux cepit Civitatem Dyrrachium traditione quorumdam Veneticorum: et hoc tempore praedictus Rex Henricus obsedit Romam, ut vi introiret, et faceret ibidem Papam Ravennensem Archiepiscopum, sed minime potuit; et Dux rediens ab Epidauro sub lecto sibi Boamundo filio suo perrexit Romam ferens auxilium Papae Gregorio, cum Rex iam in partibus moraretur Lombardiae, ad debellandam Mathildae Provinciam, quae cum Papa tenebat Gregorio. Hoc anno Baialardus perrexit ad Constantinopolitanum Imperatorem Alexium causa auxilij; et eo anno die 16. Maij dedicatum est in Matera novum Templum in honore Sancti Eustasij ab Arnaldo Archiepiscopo sub Domino Stephano Abbate auctore ipsius Templi. Anno 1083. hoc anno complentur 517. anni, ex quo intraverunt Langobardi in Italiam, et cyclus Solaris 28. et cyclus Lunaris 17. et cyclus novennalis primus, et Epacta Luna. . et hoc tempore Romani a Papae Gregor�j societate discedentes Legatos ad praedictum direxerunt Regem, quo eum Romae mitterent: sed Dux hoc anticipans direxit plusquam triginta millia solidorum Romam, quatenus sibi eos, Papaeque reconciliaret, quod et factum est. Attamen Rex Romam adveniens, cepit totam regionem trans Tyberim, in qua Apostolorum Principis eminet Templum: et mense, Iunij relieto ibidem praesidio suo, ac filio in castello, quod ipse illic statim construxit, ad debellandum Gregorium Papam, qui in Laterano, ac in Caelio monte se continebat, cum quadraginta obsidibus Roma secessit in partes Tusciae; et Dux in mense Ma�j posuit ante Cannas Civitatem Apuliae obsidionem, et mense Iulij comprehendit eam.