Latin
Letter 2
Lupus Trecensis, Epistolae 2
Unproofread scanNot analysed yet
Domino sancto et in Christo cultu atque honore vcnerando beatissimo fratri Talasio episcopo, Lupus et Eupbrunius episcopi pariter positi. Commonitorium quod per subdiaconum Arcontium missum fuerat, inspeximus: ad quod sanctitati tuæ, sicut poposcisti, respondere curavimus. Vigilia natalis Domini longe alio more, quam Paschae vigilia, celebranda: quia hic nativitatis lectroncs legendae sunt, illic autem passionis. Epiphaniæ quoque soleinniias habet suum specialem cultum. Quae vigiliae vel maxime, aut perpete nocte, aut certe in matutinum vergente, curandae sunt: paschalis autem v gilia a vespere raro in matutinum usque perducitur. Deinde in vigilia Paschae diversorum librorum lectiones sunt recensendæ, quæ totae habeant aliquid de præfiguratione, aut vaticiniopassionis: antedicia autem vigilia, prout visum fuerit; inter psallendum et legenduM, sive de propbetis, sive de Novo Testamento, quod quisque voluerit, non Iegali, sed voluntaria lectione præsumet. De clericis vero bigamis, usque ad ostianos Ecclesia permittit et patitur: etquam quis sacerdotum regulam pro districtione sua assumpserit, jure custodiet. Exorcistas vero, aut subdiaconos, a secundis nuptiis penitus excludit. Generationem vero filiorum ab his, quos conjugatos assumimus, melius esset, si fieri possit, arceri: quos melius esl non assumi, quam de his postea sub diversa sensuum varictate certari: cum melius sit omnes dsceptationum causas excludi, ut qui non vult in clericatu generari, non constituat in altario conjugatos. Haec pro consuetudine Ecclesiarum nostrarum, quarum una est regula, paginae bujus sermone texuimus. Si quid vero pro honore Domini potest districtionis acerescere, et si imitari non possumus, pro Domini honore laudabimus. Nam jam Ecclesiæ obsequiis aggregatos ad secundas nuptias transire non patimur: quos, postquam assumpti fuerint, etiam a primis penitus arcemus; exorcistas duntaxat, atque subdiaconos. In Augustodunensi autem Ecclesia, vel osiiarius in imo officio constitutus, si uxorem aliam acceperit. ab officio penitus abdicatur. Subdiaconos autem ad pacem inter se in sacrario oportet accedere: in altario autem, non nisi dum porrigunt pallas diacono, aut suscipiunt quod refertur; ad pacem autem nequaquam eis permissum est. Si autem illius amentiae fuerit, vel exorcista, vel subdiaconus, vel etiam, sicut supra memoratum est, ostiarius, ut secundis se nuptiis illigarit, non solum ab officio, sed etiam a communione penitus arcetur. (Habes infra nonnullas Ruricii et Sidonii Rhegiensis epistolas ad Lupum Trecensem criptas.)