Latin
1.14 to 1.17
Luther, Praefatio 1.14-17
Not analysed yet
Anno sequente XIX. decessit in Februario Maximilianus, et factus est iure imperii vicarius Dux Fridericus. Tum desiit paululum saevire tempestas, et sensim obrepsit contemptus excommunicationis seu fulminis papistici. Nam cum Eccius et Caracciolus ex Urbe attulissent Bullam damnatricem Lutheri eamque insinuassent ille hic, iste illic Duci Friderico, qui Coloniae tum erat Carolum recens electum cum aliis principibus suscepturus, indignissime tulit et magna fortitudine et constantia obiurgabat pontificium illum nebulonem, quod se absente perturbassent ipse et Eccius ditiones fratris Johannis et suam, et exagitabat eos magnifice, ita ut cum rubore et dedecore ab eo discederent. Intellexit Princeps ingenio incredibili praeditus artes Romanae curiae, et eos digne tractare novit, erat enim emunctissimae naris, et plus et longius olfaciebat, quam Romanenses aut sperare aut timere poterant. Itaque deinceps ab eo tentando abstinebant. Nam et Rosam, quam vocant auream, eodem anno ei a Leone X. missam, nullo honore dignatus est, imo pro ridiculo habuit, ita desperare coacti sunt Romanistae a studiis fallendi tanti Principis. Et procedebat feliciter evangelium sub umbra istius Principis et late propagabatur, movebat eius autoritas plurimos, qui, cum esset sapientissimus et oculatissimus Princeps, non poterat nisi apud invidos suspicionem incurrere, quod haeresim aut haereticos vellet alere et tueri, quae res papatui magnum intulit detrimentum. Eodem anno habita est Disputatio Lipsiae, ad quam Eccius nos duos, Carlstadium et me, provocavit, sed ego nullis literis potui impetrare fidem a Duce Georgio, ita ut non disputator, sed spectator futurus, sub fide Carlstadio data, Lipsiam ingrederer. Quis autem me impedierit, ignoro, nam adhuc erat Dux Georgius mihi non iniquus, quod sciebam certo. Hic Eccius me accessit in hospitio dicens, sese audisse me detrectare disputationem. Respondi: Quomodo disputare potero, cum nequeam impetrare fidem a Duce Georgio? Ille: Si tecum, inquit, non licet disputare, neque cum Carlstadio volo, propter te enim huc veni. Quid si ego tibi fidem impetravero? Nunquid disputabis mecum? Impetra (inquam) et fiat. Abiit ille, et mox data est mihi quoque fides publica et facta copia disputandi.